De Rariorum Animalium atque Stirpium Historia. Caius John

De Rariorum Animalium atque Stirpium Historia - Caius John


Скачать книгу
petit si possit, idque aut ex insidiis, si imparem se putet: aut simulata benevolentia, si insidiis non possit. Ita enim canem villaticum (sic M. Varro & Columella eum nominant, quem hodie Molossum vocant; cujus generis præcipui pugnacesque apud nos sunt in Britannia, ut si uspiam terrarum, adeo ut ne cum urso quidem certare singulari certamine vereantur; uti in libro nostro de canibus Britannicis diximus) dudum interfecit intromissum. Primo enim conspectu, caudæ motu applaudebat: mox se prosternebat tanquam supplex, tum appropinquabat velut ludibunda, exporrecto pede uno, ut feles solent cum ludere gestiunt. Tandem ubi securum putabat canem, ac de vita parum sollicitum, nacta opportunitatem, impetu insultabat, ac morsu jugulum petiit, nec nisi mortuum dimisit. A morte, ungue lacerando pectus aperuit, & cor eduxit, primumque voravit, crudeli more. Dentes non denudat nisi irata. Pantheræ. Non absimiles istis mores Pantheris sunt. Etenim tradunt odore earum & contemplatione armenta mire affici, atque ubi eas persentiscant, properatò convenire, nec terreri nisi sola oris torvitate. Quam ob causam Pantheræ statione absconditis capitibus, quæ corporis reliqua sunt spectanda præbent, ut pecuarios greges stupidos in obtutu populentur secura vastatione.

      De Lynce seu Leuncia

      Est in arce Londinensi animal carnivorum, agni bimestris magnitudine, corpore toto, capite, ore, pede, & ungue felis; sed sua barba atque cauda; illa utrinque dependente, ex dimidio anteriori nigra, posteriori alba; hac, brevi atque crassa, ex dimidio superiori ruffa, inferiori nigra. Oculo flavescente, cilio obscurè albicante. Aure, ut cati, erecta, pilo intus albo & tenui repleta, foris albo & nigro vestita, sed ita ut summa pars nigro, media, triangulari fere modo, candido, & ima nigro vestiatur. Nec est ea contenta suo orbe finiri, nisi etiam & anterior ejus pars seu extrema margo & posterior etiam eo modo recurvetur in aversum, quo modo margines galeri sacerdotis Græcæ apud Venetos ecclesiæ utrinque ad superiora replicantur. Summis auribus insident pili aliquot nigri, veluti cristæ. Color animali est in extima parte ruffus, in intima albus, sed respersus hic fuscis & fere per quincuncem dispositis, illic sui coloris obscurioribus maculis, singulari pilo candido & item frequenti per universum corpus præter cætera conspicuus, ut est in quibusdam cuniculorum nigris pellibus. Ex utraque nasi parte maculæ quatuor sunt, ordine recto positæ, in utroque labro, ut nunc dicemus. In superiori labro, quinque sunt macularum ordines æquidistantes. In primo ordine & summo, quatuor; in secundo, quinque; in tertio, octo; in quarto, quinque; in quinto, quatuor sunt, & hæ etiam in suo quæque ordine æquidistantes. In imo labro, septem sunt tantum insigniores, duobus ordinibus collocatæ. In primo, quatuor, ad ipsam labri oram; in secundo post eas, tres aliæ; post has, aliæ minores, sed non ita certa lege dispositæ ut superiores. In superiori labro, utrinque extant pili quidam rigidiores atque albi, ut in catis & leonibus. Nasus illi ruffescit pallide, distinctus a cætera facie undequaque linea nigra. Extremum nasum per longitudinem alia linea (ut in Uncia) dividit, sed per summa tantum leviter ducta, non per ima altius impressa. Pes illi callosus est, & unguis, ut Feli & Unciæ, in pede abditus, nec nisi appetendo prætendit ut illæ. Scandit mirum in modum, ita ut ea in re quid possit, ipsa natura vel in cavea docet. Mobile animal est, & loco stare nescit, adeo ut nisi fortè fortuna Pici martii vox ex corbe cujusdam rustici (qui tum leones videndi causa venerat) quietum reddidisset & attentum, nulla fuisset spes exquisitioris delineamenti. Eo præsente, quietissimum erat; illo discedente, nusquam consistebat. Quamobrem coactus eram, misso post rusticum famulo, vocalem illum emere, quo præsente, mirabundum tantisper constitit, dum confecto negotio atque absoluto opere discedendum fuit. Luzarne nostri vocant, Leunciam ne an Lyncem ex vocum symphonia dicturi, ambiguum est. Pellis in usu est magnatum, & pretiis venditur amplioribus. Non excandescit nisi in injuriosos. Vocem reddit qualem felis, cum succenset socio cibum prærepturo. Custodi blandum est & mite, nec in quenquam sævum.

      De Zibetto

      Nuper fortuna mihi Zibettum animal ex Africa obtulit. Id curiosius ad vivum atque diligentius depictum ad te mitto, ut non sit ovum ovo similius. Id fele quovis majus est, & taxo paulo minus, facie acuta ut taxi aut martis, aure brevi, obtusa, & orbiculari, intus pallida, foris nigra, nisi in marginibus ubi pallescit. Oculo cœruleo & cœlesti, crure & pede nigro, explanatoque magis quam feli: ungue item nigro, nec in pede abdito, nec ita adunco ut feli, dente magis quàm ungue timendum. Totum est maculosum. Etenim nasus illi niger est, ima pars maxillæ superioris pallescit, media nigrescit: inde ad verticem, melino colore est. Inferior maxilla nigra est tota. Setæ in labro superiori albæ sunt in pallida cute, ut & paulo supra oculum duæ alias albæ in cute nigra. Guttur nigrescit. Paulo infra supraque aurem lineæ tres nigræ oriuntur, quarum prima recta descendit ad guttur: secunda obliquè defertur ad mediam colli longitudinem: tertia obliquè item ad armum fere pertinet. Paulo infra id loci, contrario ductu, aliæ lineæ exorsæ, semicirculari pene modo ascendunt ad spinam per armum, idque per armi tantum regionem. Nam cæterum corpus macularum lineas (seu ordines) abruptas aut continuas, per corporis longitudinem dispositas, aut productas habet. Etenim quæ per spinam tenditur una, longa est & continua, ab armis incipiens; secunda una item, sed abrupta, ut & tertia. Quarta & quæ deinceps sunt, maculæ discretæ sunt, sed ita ut in longitudinem porrigatur earum positio. Cauda illi ex dimidio priori maculata, ex posteriori nigra ex toto est. Pilus per faciem, tibiam, atque pedem, mollis est & sessilis; per reliquum corpus, profundus, rigidus & erectus. Maculæ penitus descendunt, non per summa tantum incumbunt. Lingua non scabra, sed lævis est. Sub cauda meatus est, ut cæteris animalibus, per quem alvi excrementum egerit. Paulo inferius, civettæ receptaculum est. Pari post spatio pudendum masculinum est, in corpore abditum. Iratum vocem edit irati canis, r. literam geminantis. Aliter affectum, felis, cum adhuc sit juvenis, sed submissam. Longum est Zibettum à capite ad caudam, pedem unum, palmos tres, & digitum unum Rom. Crassum sub ventre maxime, qua maximum est, pedem unum, palmos duos & digitos tres Rom. Mansuetum animal hoc nostrum est, & tractabile. Vendebatur libris octo nostratibus, hoc est, coronatis Gallicis viginti quatuor, aut florenis Rhenensibus quadraginta octo.

      De Strepsicerote

      Strepsicerotis cornua tam graphicè descripsit Plinius, atque lyris tam appositè comparavit, ut longiore verborum ambitu opus non sit. Ergo hoc tantum addam; ea esse intus cava, sed longa pedes Rom. duos, palmos tres, si recto ductu metiaris: si flexo, pro natura cornuum, pedes tres integros. Crassa sunt, ubi capiti committuntur, digitos Romanos tres cum semisse. Describuntur in ambitu palmis Romanis duobus & dimidio eo ipso in loco. In summo, lævore quodam nigrescunt, cum in imo fusca magis & rugosa sint. Jam inde a primo ortu sensim gracilescunt, & tandem in acutum exeunt. Pendunt una cum facie sicca per longitudinem dimidiata, libras 7. uncias 3. & semissem. Facies, quæ adhuc superest juncta cornibus, & frontis cervicisque pilus, loquuntur Strepsicerotem animal esse magnitudine ferè cervina, & pilo ruffo ad instar cervini. Sed an nare & figura corporis cervina sit, ex facie nihil habeo certi dicere, cum nares diuturni temporis usu detritæ sint, & facies eadem de causa hinc inde glabra sit. Conjiceres tamen ex eo quod superest, eum propius accedere ad Cervum aut Platycerotem. Hinc pictor cervinas adjunxit nares Strepsicerotis faciei. Aures tamen habes Strepsicerotis, exiguas scilicet & breviores, quàm pro faciei magnitudine. Quod inter radices cornuum vides, pars colli est. Sunt qui putent ovem Cretensem Strepsicerotem esse. Equidem aliter sentio: Etenim si ovis Cretensis seu Judæa, Strepsiceros sit, propter erectorum cornuum versuram, eadem opera & Monoceros erit Strepsiceros. At non propter versuram erecti fibri, sed flexuram indirecti cornu vocatur Strepsiceros. Ita enim flexa utraque sunt, ut eorum curvaturæ faciant imaginem lyræ, ut rectè scripsit Plinius. Quamobrem lyræ imaginem adjunxi, ut inter Strepsicerotem & ovem Cretensem, non tu solum, sed & omnes qui eam viderint dijudicent. Talem autem antiquorum lyram fuisse vicissim & ex hac cornuum curvatura, & ex cœlesti lyra scire licet (etsi in chartis astronomicis aliter depingatur) si dempto manubrio, aut pro manubrio supposito animalis capite, spatium inter cornua corpus esse lyræ animo conceperis.

      De cornibus Cervi Palmati

      Caput hoc videtur mihi ejus animalis esse, quod Julius Capitolinus in historia sua de tribus Gordianis Cervum Palmatum ex argumento vocat. Ejus si non est, alicujus ex genere Platycerotôn fuerit. Verum quòd cornua hæc aut æquant aut superant & longitudine & crassitudine cervina, & latitudine excedunt Platycerotis cornua, consonum est corpus animalis Cervi potius quam Platycerotis simile esse. Vidimus in cœnobio Killyngworthensi, in Anglia


Скачать книгу