Dissertatio inauguralis physico-medica de respiratione. Bernoulli Daniel

Dissertatio inauguralis physico-medica de respiratione - Bernoulli Daniel


Скачать книгу
aërem continet, unde aër externus nullam vel exiguam in pulmonibus resistentiam offendens, in eosdem vi sui elaterij, eousque irruet, donec aër inter pulmones & pleuram sit naturalis consistentiæ, vel, si nullus aër ibi existat, pulmones ad pleuram usque se explicabunt; hæc quidam Auctores passim jam agnoverunt, sed maxima superest difficultas, quomodo fiat, ut costæ eleventur, nam hanc costarum elevationem producere nequit aër in pulmones irruens, uti multi crediderunt, siquidem aër in pulmonibus prorsus sit in æquilibrio cum aëre externo; ergo aliam substituam sententiam: postquam pulmones aliquousque ut vidimus, explicati fuerunt, sanguis ex dextro cordis ventriculo ad pulmones magno impetu latus, nervos pulmonum, (quorum quidem magna pars, quod bene notandum, ab intercostalibus oriuntur) repente & antea inconsuete modo afficit atque irritat, quibus irritatis in consensum trahuntur nervi ad musculos intercostales & diaphragma tendentes, per quos adeò spiritus animales ad prædictos musculos determinantur, pectus sine mora ampliaturos, quo ipso prima oritur infantum inspiratio.

      Indagatio quantitatis aëris inspirati per experimentum.§.7. Si cui jam volupe fuerit indagare quantitatem aëris inspirati, id multis modis assequi potest; sequenti præ aliis experimento facillime scopum suum obtinebit; sumat tubum aliquem recurvum debitæ amplitudinis (fig.2.) AGMQPSRB cujus orificio AB altero PQ multo angustiori indatur canaliculus EF, & si quæ adsint interstitia inter orificium AB & canaliculum EF, eadem cerâ probe obturentur, tandem immittatur per orificium PQ aqua usque ad altitudinem CDON, quo facto aërem inspiratione haustum, obturatis naribus & ore admoto orificio E exspiret impellatque in cavitatem ABDC, finitâ dein expiratione digitum admoveat orificio E; videbit tunc aquam in parte vasis ABRG descendisse ad UT ascendisse verò ab altera parte ad XZ; erit autem aër in spatio ABUT contentus naturali nonnihil densior, qui proin ut ad ordinariam consistentiam redigatur, evacuanda est pars aquæ ex crure PQMS donec se aqua hinc inde ad æqualem altitudinem WYHI composuerit, indicabitque spatium CDYW quantitatem aëris una inspiratione assumti; possumus autem prædicta evacuatione aquæ ex Tubo PQMS supersedere, si fiat, ut se habet altitudo 33. pedum (quantæ nimirum est cylindrus aquæ æquiponderans aëri atmosphærico) ad altitudinem eandem auctam excessu altitudinis XZ super TU ita spatium ABUT ad quartum quid, quod denotabit spatium ABYW, à quo proin auferendo spat. ABDC remanebit spat. quæsitum & per calculum. CDYW. Licet etiam calculo invenire quantitatem aëris inspirati quærendo excessum (fig.1.) cylindri FDCA supra cylindrum FEBA, qui sunt in ratione QA ad TA vel quod idem est in ratione demissarum ad FA perpendicularium DN ad EO, sit ergo capacitas cylindri FEBA =

, EO =
, DN =
, excessus cylindri FDCA supra cylindr. FEBA =
& erit
, unde habetur
. Hæc est quantitas, qua pectus ampliatur elevatione costarum, verum augetur etiam descensu & complanatione diaphragmatis; ponatur itaque diaphragma præ se ferre speciem coni elliptici excavati, cujus basis =
& altitudo =
; erit quantitas, quâ augetur pectus per descensum diaphragmatis =
, adeo ut tota quantitas aëris inspirati sit =
.

      Конец ознакомительного фрагмента.

      Текст предоставлен ООО «ЛитРес».

      Прочитайте эту книгу целиком, купив полную легальную версию на ЛитРес.

      Безопасно оплатить книгу можно банковской картой Visa, MasterCard, Maestro, со счета мобильного телефона, с платежного терминала, в салоне МТС или Связной, через PayPal, WebMoney, Яндекс.Деньги, QIWI Кошелек, бонусными картами или другим удобным Вам способом.

iVBORw0KGgoAAAANSUhEUgAAAAsAAAAKCAMAAABVLlSxAAAAAXNSR0IArs4c6QAAAARnQU1BAACxjwv8YQUAAAAwUExURf///wAAAHZ2dpiYmLq6ujIyMszMzGZmZlRUVCIiIqqqqu7u7hAQENzc3IiIiAAAAOmoxvgAAAABdFJOUwBA5thmAAAACXBIWXMAAA7DAAAOwwHHb6hkAAAARElEQVQYV12LUQ6AMAhDGWXDgXr/41ow/tik7UuTyl8KGF6ci/ZGPRg7mgcrRxauqpg928lwlTon+drIPoTCzO/CTyIPNqcBFP6P1z0AAAAASUVORK5CYII=iVBORw0KGgoAAAANSUh

Скачать книгу