Ephemerides Barometricae Mutinenses (anni M.DC.XCIV). Boccabadati Giovan Battista
obtinuit, in 30 partes, seu pollices suppono divisam; & quia meus Barometer ad altitudinem pollicum 28 ad latus inflectitur, & brachium exporrigit à plano horizontali mediocriter assurgens, in quo Mercurius vagatur, ut magis sensibiliter illius motiones dignoscātur, reliquos duos pollices altitudinis perpendicularis, qui per latus inflexum fistulæ longiori tractu sunt distributi, in 90 lineas placuit esse divisos.
Typus Motionum Mercurii in Barometro singulis diebus Anni 1694. Numeri indicabunt gradus altitudinis ipsius Mercurii; littera P. Pluviam significabit; N. nebulosum Tempus sine pluvia; S. Serenitatem. Littera B. Ventum Borealem; A. Australem Ventum designabit, qui duo Venti majores alterationes in Barometro pariunt quàm reliqui. Litteræ or. & oc. Ventum Orientalem, & Occidentalem denotabunt.
Hoc Anno quidem per totam Cispadanam, & Transpadanam Regionem, quin per universam Italiam magnâ siccitate laboratum est, ut passim ad impetrandam pluviam publicę decretę fuerint Supplicationes, ne fruges, & fructus penitus exarescerent, quarè non tam obviæ, & tam frequentes esse potuerunt circa pluviosa tempora Observationes; quoties tamen signum aliquod pluviæ apparuit, ac postmodum cecidere imbres semper deprimi Mercurium observavi, elevari autem post delapsos imbres succedente serenitate; sic per totum ferè Majum, in quo Mense largiores, & crebriores fuerunt pluviæ, Mercurius semper depressior visus est, & iis diebus quibus pluviæ cecidere infrà 80 lineam compertus est; per totam verò Hyemem, quæ præter Regionis morem sicca, & pulverulenta extitit, sublimiorem gradum Mercurius semper obtinuit, nisi quando spirarent Australes Venti, ad quorū ęstuosos flatus Mercurius deliquium quodammodo videtur pati, è sua sublimitate decidens, sicuti ad Septentrionales Ventos recreatur, ac erigitur; sic die primâ Januarii in altitudine lineę 87 apparuit, quæ dies præ cęteris serena, ac nitidissima, flante Boreâ, visa est, at die tertiâ ejusdem Mensis desedit Mercurius ad lineam 82, quæ dies fuit satis nimbosa Austro validè spirante, die verò quintâ redeunte serenitate, ac reflante Boreâ elevatus est Mercurius ad lineam 83, & subsequēti die ad lineam 84, die porrò septimâ nebuloso, ac turbido Cœlo, dein sub Vesperas modicâ nive delapsâ depressus est ad lineam 82. Die pariter 20 ejusdem Mensis cum Mercurius in altitudine lineæ 84 suspensus extaret sub Solis occasum depressus est ad lineam 80, & alterâ die ad lineam 76 desedit, ac postmodum pauca nive obtectum est solum. Haud secus cœteris Januarii diebus, Cœlo modò sereno, modò nebuloso, licet sine pluviis, Mercurium semper in editiori statione annotavi cum sereni dies, ac perspicui laberentur quàm cum turbidi, & nimbosi, quod pariter cœteris mensibus animadverti, ut ex Typo videre est, & præcipuè à die sexta Octobris usque ad 12, quo tempore cum perfectissimâ, & imperturbatâ serenitate 90 lineam Mercurius constantèr tenuit, veluti in suo Apogæo constitutus. Huic verò legi alterni descensus, ac ascensus, quotiescumque à sereno Aeris statu ad perturbatum, & vice versâ, fieret permutatio, tam promptè Mercurium auscultantem comperi, ut illum nunquam reluctantem viderim.
Fateri tamē ęquum est Mercurium sub finem Anni aliquantum exorbitasse, etenim cum postremis Nouembris diebus, 90 lineam obtineret unà cum inculpatâ serenitate, mox primâ die Decembris, quæ dies valdè nebulosa extitit, ad lineam 88, secunda die ad 85, tertia ad 84 subsedisset, & solito tenore subsecutæ fuissent pluviæ, porrò iisdem pluviis usque ferè ad Mensis medietatem persistentibus, cœpit Mercurius paulatim attolli, donec metam penè extremam, in qua major unquam serenitas hoc Anno visa fuerit, assequeretur, in quâ statione posteà ad plures dies immotus hæsit, quod mihi non parvæ admirationi fuit, cum in continuatis pluviis, quæ Mense Majo campos innundarunt, infrà 80 lineam Mercurius semper steterit, imò demissior apparuerit quò densiores pluviæ ingruerent, adeò ut quintadecimâ Mai ad lineam 76 descenderit, quâ die immensam vim aquarum è Cœlo vidimus ruere; in hac tamen nebulosâ, & humidâ Constitutione è Boreali plagâ semper flatus aliqui spirarunt; ut ut verò hanc anomalîam deprehenderim, & intrà serenitatis limites non modicæ pluviæ descenderint, attamen die 16 ejusdem Mensis discussis nebulis, & serenato Aere ad duas ferè lineas Mercurius efferri visus est.
Observatione quoq; dignum existimavi, num in Pleniluniis, & Noviluniis insignis aliqua variatio in Barometro appareret, verisimilitèr ratus, quòd sicuti in Oceano hujusmodi tēporibus majores æstus quàm cœteris diebus Lunaris Mensis Nautæ conspiciunt, ob dominatum quem supra Mare creditur habere Lunare Sydus, itaut Cartesius tales ęstus majori pressioni quâ Luna Aerem comprimit adscribat, ità quoque in Atmosphęrâ notabilitèr aliqua alteratio in gravitate apparere debeat, sed revera nihil effatu dignum annotare licuit, nam in Noviluniis, & Pleniluniis cunctorum Mensium nullum ferè discrimen in Mercurii altitudine respectu præcedentium, & subsequentium dierum compertum est, sicuti neque silente Lunâ, quicquam memoratu dignum observavi.
Circa Æquinoctia, & in ipsis Æquinoctiis insignes variationes, ac præcipuè in Æquinoctio Autumnali inspexi, eadem die ad plures lineas modò ascendente, modò descendente Mercurio; in Solstitio æstivo eandem altitudinem quam diebus præcedentibus habebat prorsus servavit, sicuti pariter in hyemali Solstitio.
Lunarium Eclypsium vim nullam sensisse visus est Mercurius in eodem gradu, ut anteà persistens, in Solari verò Eclypsi, quæ in diem 22 Juni incidit, non mediocrem alterationem perpessus est, nam cum ante Solis defectum in lineâ 84 quiesceret, in ipso defectu ad duas lineas se se extulit, in alterâ verò Eclypsi nobis inconspicuâ in suâ statione immotus perstitit.
Ad ascensum, vel descensum Mercurii nullum ferè momentum addere caloris, vel frigoris excessum observavi; siquidem Kalendis Januarii, & 29 ejusdem Mensis, qui dies prę cęteris summè algentes fuere ex mei Barometri testimonio, in lineâ 87 Mercurium signavi, & die septima Augusti eandem altitudinem annotavi, quæ dies si non fuit omnium æstuosissima, insignitèr tamen fervens extitit, in Thermometro liquore ad 80 gradum observato; revera tamen elatior ut plurimum esse solet Mercurius, cum Aer minus calet, quàm cum impensè æstuat, & quò magis in Thermometro liquor attollitur Mercurius in Barometro deprimitur; Hyeme quoque majores, & crebriores motiones in Barometro observantur quàm Æstate, Mensibus enim æstivis nisi subitæ procellæ ingruant Mercurius in eadem ferè altitudine pensilis visitur, ut Augusto Mense, ac Septembri, in quibus ob perpetuam serenitatem Mercurius ut plurimum Stationarius fuit; hanc ob causam sub Zonâ torridâ exiguas, & raras fieri in Barometro alterationes, magnas autem sub Zonâ frigidâ refert citatus Auctor Anonymus.
Nihil porrò Mercurium à sua quiete promptiùs dimovere posse quàm vim subitam Ventorum, tam frequens observatio est, ut nihil magis; mirum est autem quomodò Australes Venti Mercurium deprimant, Boreales verò attollant. Multæ quidem apud Auctorem Anonymum satis curiosæ observationes extant de Mercurii motionibus ex Ventorum ad invicem successione, at in maritimis locis ubi degebat Auctor perfacilè fuit talia observare, non ità verò nobis in amplâ planitie positis inter Appenninum, & Alpes Rhœtias, ubi Venti nec tam crebri, nec tam vehementer perflant. Ego certè fateri possum me in alternâ Ventorum successione, & concursu magnas anomalias deprehendisse, ut ex ipso Typo apparet, constanter tamen ad Austrinos flatus Mercurii depressionem annotavi, non sic verò ejusdem elevationem ad Boreales Ventos. Nomine autem Borealium, & Australium Ventorum hìc eos accipio qui ex Septentrionali, & Meridionali plagâ perflant, quod idem intelligendum volo de Ventis qui in Typo sub Austri, & Boreę nomine designantur, cum non magis Mercurium elevet Septentrionalis Ventus quàm Aquilo, & Corus, nec eundem Auster plus deprimat, quàm Eurus, & Africus.
Exper. Physic. Mecha. Exp. 18.
Memoratu quoque dignum est, quòd aliquandò licet placidum Ventis stet Mare Aereum insigniter tamen augeatur Aeris pondus, elevato Mercurio, nullâ tam subitæ mutationis se prodente causâ neque in ipso Aere, nec in Terræ superficie, ut die 30 Augusti, cum enim summo mane Mercurium observassem in linea 72 circa Meridiem ipsum notavi in linea 87 constante perfecta serenitate, quod idem à se pariter observatum refert Experientissimus Ro. Boylæus; ut plurimùm tamen quotiescunque subita Mercurii depressio contingit, prænunciari possunt sine ulla hæsitatione, sive Ventorum concursus, & pręlia, sive ingentes pluvias ingruere; sic Mercurius cū à die sexta Octobris, usque ad 11 lineam 90 constanter tenuisset,