Pericla Navarchi Magonis. Cahun David-Léon
partæ voluptatis, quæ quidem turba nonmodo littora et crepidines, verum etiam gradus fastigiaque armamentarii stipabat, item Præfecturæ Navalis, et undique pompam nostram navalem acclamando spectabat. Ipse quoque Suffes Navalis unus spectatorum fuit. Hic enim in mœniano, supra fornicatam portam, sedebat, quæ porta officiosus ingressus erat, unde descensus per gradus ad crepidinem ducebat. Aspectu autem Gaditæ ita erat delectatus, ut huius officiales ad secum cœnandum invitaret, nautis autem nostris, ad festum parandum, ovem, grandem amphoram vini, duos corbes panum, qualos ficorum et uvæ passæ, et, denique, duodenos caseos, mitteret.
In Præfecturam pervenientes, angustas fauces intravimus, ac per opacos ambitus in turrim, versus Ortum progressi, in spatiosa aula constitimus, cuius e sublimi tholo fulgidum luminare æneum pendebat. Suffes plurimis laudibus nos extulit. Quum vero intellexisset nos instructionem omnem intra denos dies ad finem perducturos, facultatem mihi fecit ut postridie arma quoque, quibus expeditionem instaurare, adornareque vellem, pro arbitrio ex armamentario compararem.
Epulis peractis, navim e privata Suffetis crepidine conscendimus, ad nostra quisque domicilia reversuri; at Bodmilcar, subito, tanto Gaditæ desiderio se captum aiebat, ut solum se in ea pernoctaturum decrevisset. Ut interea navigium nostrum iter suum per canalem, terram bifariam secantem, insulamque efficientem, silentioso lapsu sulcabat, Hanno quadam lingua peregrina cantillare cœpit. Animum ad id advertens, sciscitabar ab eo, quænam ea lingua esset. Ionicam eam esse me docuit, mirarique se aiebat, quod eam nescirem.
"Equidem," inquam, "mihi ea plane ignota est. In iis enim plagis profecto, raro mihi navigare contigit. Usquene tibi quidquam negotii cum Ioniis est?"
"Hem," inquit Hanno, "non præsto est Bodmilcar, qui in furorem agatur, nec serva hic interest, quæ cantilená mea capiatur."
"Quid ais? serva?" attonitus exclamo; "ego vero minime putabam fore ut serva tuas cantilenas curet. Estne ipsa Ionica?"
Hanno nihil, nisi risit, nec mihi respondit; paullo tamen post, sollicitanti mihi cessit, ac totam rem ex ordine patefecit.
"Hazael, spado ille," pergit Hanno, "bucco bardus, et garrula pica est. Nam quum eum, haud ita pridem, colloquendi gratia adivissem, nullo negotio ex eo elicui, eam servam, circa quam sermo versatur, a quibusdam mercatoribus Chaldaicis fuisse præstinatam, primitus vero, e proprio loco natali, ab aliquo pirata Tyrio fuisse raptam, ita ut integra puellæ historia haud fuerit res hariolatu admodum ardua." Tum ego:
"Bodmilcari" inquam, "de his rebus, ne verbum quidem! Hinc etiam plus mihi cavendum arbitror, ut spado, suaque servula in meo gaulo contineantur, alioquin, ut facile patet, finem facinorum nunquam sumus assecuturi. Proinde, nec tu, neque Himilco, de hac re ne mu quidem usque eo facietis, donec hospites nostros molestissimos in iis terræ partibus, quo iter instituunt, sibi reddiderimus."
Uterque eorum se nihil omnino propalaturum disertis verbis confirmavit. Ex sua parte Hanno omni vehementia asseveravit si vel verbum sibi super ea re excidisset, linguam se sibi extemplo præcisurum esse, atque futurum, ut se Horo, Deo silentii Ægyptiorum pro reliquo vitæ tempore devoturus esset.
Quum interim ad domicilia quisque nostrum advenisset, loquelæ finem fecimus, quod etiam per aliquod tempus publicis officiis tantopere eramus obruti, ut nihil quidquam amplius de his rebus cogitaremus.
Post hæc summam curam et operam textoribus dedi, ut vela nostra ad amussim secundum normas a Dea Tamith traditas texerentur. Curæ quoque mihi fuit ut restes meæ accurate et plecterentur, et picarentur. Providendum etiam curavi, ut transtra in ordines tam arctos disponerentur, ut haud plus spatii quam latitudo manus inter capita inferioris remigum ordinis, pedesque superiorum, intercederet. Malos quoque atque antennas, ultra consuetam stabilitatem, statis intervallis, loris deligari, ac firmari iussi, ac, postremo, navim undique laminis cupreis tegi, orasque tegmenti bullis æreis constringi.
Nunquam antehac naves tam præclaræ undis Maris Magni submissæ fuerunt.
CAPUT II
Astarti Sacra Fiunt
Biduo ante solemnia Veris, quo festo initia navigationis celebrari solebant, quodque festum universæ genti sacrum erat, navigia nostra parata in navalibus steterunt, atque spatio trium horarum, nullá adversitate interveniente, pro itinere fluctibus committebantur.
Duæ onerariæ erant septuaginta duorum cubitorum communium (duorum et sexaginta sacrorum) in longitudinem, atque septemdecim in latitudinem. Gaulus cum carina ex una planca cedrina, solida, septem et sexaginta cubitos erat longus, et viginti latus, terna habebat constrata, quaternos cubitos edita, tum a puppi, tum a prora sublimiora, ita ut ex aqua sedecim cubitos exsurgeret, sed media navis tantum duodenos cubitos promineret, atque, ut dictum est, erat biremis. Onerariæ autem, ad summum oneratæ, ex æquore octo cubitos eminebant. Utraque ad centum quinquaginta nautas, et quinquaginta remiges ferendos accommodata erat; verum ego hactenus ducentos nonnisi nautas conductos habui; parabam nimirum centum milites et sagittarios conducere, qui sua portione e communi quæstu navigii contenti essent. Itaque manus gauli pleno erat numero; item Gadita suum habebat manuum complementum, septem et triginta hominum; barcarum autem quæque octo. Quoniam hæ duæ naviculæ continuo remulcis erant ductandæ, gubernatoribus non egebant; sed in navigiis maioribus duo in singulis erant gubernatores instituti: alter in puppi, in prora alter, quibus omnibus Himilco erat præpositus. In fastigio cuiusque mali corbes abiegni erant aptati, in excubitorum tutamentum. Sessibula remigum in costis fiebant paribus interscalmiis. Cuncta navigia, postquam ferruminata, picataque sunt, ut aspectu Gaditæ similia essent, nigro pingebantur, et rubro lineabantur. Hanno pro singulis naucleris elenchum fecit, in quo nomina manuum suæ navis, omnis rudentis supernumerarii, cum nomine una, ubi variæ eiusmodi res conditæ et asservatæ essent, litteris consignata fuerunt. Singulari curá monumentis litterarum cautum erat, ubi quæque arma, cataphractæ, vasa culinaria, aquaria, cæteraque eius generis reperiri possent. Item camæ lectulive cuiusvis nautæ ac remigis, secundum loca, accurate erant consignati, nominibusque eorum insigniti. Diætæ sub catasta puppis navarcho atque gubernatoribus erant attributæ, alteræ autem, sub catasta proræ, præfectis manús, militumque datæ. In cæteris quoque navibus eadem ratio habebatur ordinis, præterquam in gaulo, quem ipse mihi elegeram, in qua casteriam contabulari iussi bifariam divisam, singulisque fenestris collustratam, in usum spadonis, servaeque regiæ in eius tutela.
Hannoni perquam cordi erat ut navibus nomina aptissima tribuerentur. Placuit ei ut oneraria, quæ Bodmilcaris suberat potestati, et inter nautas cuius haud pauci servirent Tyrii, nomine Melcarth, Dei Tyriorum, insigniretur. Alteri onerariæ nomen Dagonis46 inditum est, ut quasi sub tutela Numinis piscium apud Philistæos posita esset; gaulus autem, quem nos eramus conscensuri, Astarti, Deæ Sidoniorum, cui nos singulari veneratione dediti eramus, sacer esset. In hac Numinum societate, utique, ne cogitandum quidem erat, ut Gadita suum priscum nomen servare posset; prohinc, Himilcone suadente, tum etiam quod classis eo duce usura erat, communi consensu, nomen Cabirorum47 sortita est. Bodachmon, antistes Astartes, pro sua pietate, horum Numinum simulacris nos donavit, quorum sub tutela quodque navigium esset.
Bodmilcar onerariæ Melcarth, suæque subsidiariæ barcæ, iussus est præesse; Dagoni Hasdrubal, Sidonius, præponebatur, Cabiri autem fidei Hamilcaris concredebatur, alterius Sidonii, qui vir erat admodum peritus, audaxque nauta habebatur.
In Astarti, navi mea prætoria, societate mihi iunxi Hannonem scribam, Himilconem, præfectum gubernatorum; Hannibalem vero Arvadicum, quem virum fortem audacemque cognoveram, præpositum classiariorum feci.
Ab antico, perinde atque a postico, cuiusque navigii Hannibal genus tormenti, suæ inventionis, quod scorpionem appellabat, collocavit singulis paribus, quibus, quum res postularet, frequentia tela in hostes coniicerentur. Itaque, præter Cabiros, quæ exigua navis actuaria erat, nec nisi binos scorpiones ferebat, cæteræ quaterna horum tormentorum, summæ facultatis, secum vehebant.
Totam noctem, posterumque tempus ante-meridianum convasandis disponendisque mercibus atque oneribus parvulæ nostræ classis, in interiori portu iacentis, arduo labore expendebamus; ibi et Cabiri, ut ipsa quoque suam oneris commeatusque portionem reciperet, se nobis adiunxit. Circa meridiem, denique, nacti sumus
46
Deus Philistinorum, magnus piscis; n. 36.
47
Dii minores apud Pelasgos; Ursa Maior; n. 37.