The Dance of Death. Douce Francis
potes his mortis fugiens evadere tela.
Causarum patronus ego, producere doctus
Lites, et loculos lingua vacuare loquaci
Non te lingua loquax mortis subducet ab ictu.
Justitiæ judex quia sum, sub plebe salutor.
Vertice me nudo populus veneratur adorans.
Auri sacra fames pervertere sæpe coëgit
Justitiam. Mors te manet æquans omnia falce.
Prætor ego populi, me prætor nemo quid audet.
Accensor causis, per me stant omnia, namque
Et dono et adimo vitam, cum rebus honorem.
Munere conspecto, quod iniquum est jure triumphat
Emitto corvos, censura damno columbas.
Hinc metuendus ero superis ereboque profundo.
Te manet expectans Erebus Plutoque cruentus.
Polleo consiliis, Consul dicorque salutor.
Munere conspecto, quid iniquum est consulo rectum
Quod rectum est flecto, nihil est quod nesciat auri
Sacra fames, hinc ditor et undique fio opulentus
Sed eris æternum miser et mors impia tollet.
Causidicus ego sum, causas narrare peritus,
Accior in causas, sed spes ubi fulserit auri
Ad fraudes docta solers utor bene lingua.
Muto, commuto, jura inflecto atque reflecto.
Et nihil est quod non astu pervincere possim.
Mors æqua expectat properans te fulmine diro.
Nec poteris astu mortis prævertere tela.
Ecce Scabinus ego, scabo bursas, prorogo causas.
Senatorque vocor, vulgus me poplite curvo,
Muneribusque datis veneratur, fronte retecta.
Nil mortem meditor loculos quando impleo nummis
Et dito hæredes nummis, vi, fraude receptis,
Justitiam nummis, pro sanguine, munere, vendo.
Quod rectum est curvo, quod curvum est munere rectum
Efficio, per me prorsus stant omnia jura.
Non poteris duræ mortis transire sagittas.
En ego pervigili cura externoque labore.
Excolui juvenum ingenia, et præcepta Minervæ
Tradens consenui, cathedræque piget sine fructu.
Quid dabitur fructus, tanti quæ dona laboris?
Omnia mors æquans, vitæ ultima meta laboris.
Miles ego auratus, fulgenti murice et auro
Splendidus in populo. Mors te manet omnia perdens.
Miles ego armatus, qui bella ferocia gessi.
Nullius occursum expavi, quam durus et audax.
Ergo immunis ero. Mors te intrepida ipsa necabit.
En ego mercator dives, maria omnia lustro
Et terras, ut res crescant. Mors te metet ipsa.
En ego fuckardus, loculos gesto æris onustos,
Omnia per mundum coëmens, vendo atque revendo.
Heroës me solicitant, atque æra requirunt.
Haud est me lato quisquam modo ditior orbe.
Mortis ego jura et frameas nihil ergo tremisco
Morte cades, mors te rebus spoliabit opimis.
Quæstor ego, loculos suffersi arcasque capaces
Est mihi prænitidis fundata pecunia villis.
Hac dives redimam duræ discrimina mortis
Te mors præripiet nullo exorabilis auro.
En ego nauclerus spaciosa per æquora vectus,
Non timui maris aut venti discrimina mille.
Cymba tamen mortis capiet te quæque vorantis.
Agricola en ego sum, præduro sæpe labore,
Et vigili exhaustus cura, sudore perenni,
Victum prætenuem quærens, sine fraude doloque
Omnia pertentans, miseram ut traducere possim
Vitam, nec mundo me est infelicior alter.
Mors tamen eduri fiet tibi meta laboris.
Heroum interpres venio, fraudisque peritus,
Bellorum strepitus compono, et bella reduco,
Meque petunt reges, populus miratur adorans.
Nulla abiget fraudi linguéve peritia mortem.
Fulmen ego belli, reges et regna subegi,
Victor ego ex omni præduro quamlibet ecce
Marte fui, vitæ hinc timeo discrimina nulla.
Te mors confodiet cauda Trigonis aquosi,
Atque eris exanimis moriens uno ictu homo bulla.
Sum rerum felix, fœcunda est prolis et uxor,
Plena domus, lætum pecus, et cellaria plena
Nil igitur metuo. Quid ais? Mors te impia tollet.
Iro ego pauperior, Codroque tenuior omni,
Despicior cunctis, nemo est qui sublevet heu heu.
Hinc parcet veniens mors: nam nihil auferet à me,
Non sic evades, ditem cum paupere tollit.
Ut loculi intument auro, vi, fraude, doloque,
Fœnore nunc quæstum facio, furtoque rapinaque,
Ut proles ditem, passim dicarque beatus,
Per fas perque nefas corradens omnia quæro.
Mors veniens furtim prædabitur, omnia tollens.
Sum juvenis, forma spectabilis, indole gaudens
Maturusque ævi, nullus præstantior alter,
Moribus egregiis populo laudatus ab omni.
Pallida, difformis mors auferet omnia raptim.
Ecce puellarum pulcherrima, mortis iniquæ
Spicula nil meditor, juvenilibus et fruor annis,
Meque proci expectant compti, facieque venusti.
Stulta, quid in vana spe jactas? Mors metet omnes
Difformes, pulchrosque simul cum paupere dices.
Nuncius ecce ego sum, qui nuncia perfero pernix
Sed retrospectans post terga, papæ audio quidnam?
Me