Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy. Francis Hutcheson

Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson


Скачать книгу
origine, an scil: naturâ hominibus obveniat, an consuetudine et institutione, an instinctu quodam divino. Qua de re breviter monendum; quae naturâ eveniunt ea omnia Deo accepta referenda: neque minorem benefico gratiam habendam, ideo quod, pro larga ipsus bonitate, eadem quamplurimis dederat beneficia; vel quod stabili quadam ratione, certaque naturae lege ab ipso constituta, ex ea eventuum serie, cujus ipse moderator fuerat et dispensator, haec commoda nobis obvenerint; vel etiam interventu aliorum, quibus ipse usus est ministris aut legatis. Ob ipsas igitur virtutes omnis Deo gratia habenda. Neque incredibile videatur, Deum mundi universi moderatorem suo numine homines ad honesta et praeclara ducere et instigare; incredibile potius, eum in bonis praecipuis largiundis, quam in vilioribus, esse restrictiorem. Cunctis quidem quae a fortuna pendent opportunitatibus plus pollet natura, atque multo magis instinctus divinus. Vires tamen insitas plurimum promovebit doctrina, institutio, et exercitatio. Ut omnes hae causae conspirent praecipuè optandum. Sine doctrina non nunquam valebit ipsa natura instinctusque <76> divinus: sine aliqua ἐυϕυία,12 sive naturali virtutis indole, quae saltem virtutes capere possit, (quam nemini ferè prorsus negatam videmus,) nihil valebit disciplina: sine qua tamen rarius in ulla arte quicquam praeclari sperare licebit.}

      Neque moramur in Aristotelis mediocritate examinanda, quae quamvis cognitione haud indigna sit, primariam tamen virtutis aut honesti notionem non attingit. Atque licet non solum in appetitionibus humilioribus, aliisve nobilioribus, quibus quisque suam tantum spectat utilitatem, verum etiam in arctioribus benevolentiae vinculis, mediocritas quaedam, ab extremis excessûs aut defectûs utrinque reducta, sit laudanda; nullus tamen potest esse excessus in iis animi propensionibus quae sunt honestissimae; amore nempe et veneratione Dei opt. max., caritate illa quae totum complectitur humanum genus, aut in ipso {verae} virtutis amore<, si modo verae adsint de virtute sententiae>.

      Hanc divisionem persecuturis, prima se offert pietas erga Deum; quae consideranda est, ut ipsius innotescat et natura, et ad vitam beatam momentum: proxime veniunt virtutes erga homines alios: et denique, ea sui cultura quae et pietati et humanitati exercendae inserviet.

      Monstrabit cujusque sensus, tantam naturae primae praestantiam, et amplitudinem infinitam, omni admiratione, et celebratione, summaque animi submissi veneratione, esse accipiendam. Quumque nulla homini sit appetitio magis naturalis illâ veri cognoscendi, rerumque causas perscrutandi maximarum, et cognitione dignissimarum; nullum erit hominis opus, Dei cognoscendi studio, virtutumque divinarum venerabunda contemplatione, aut honestius aut jucundius. Neque quidem, sine ea naturae praestantissimae cognitione, eximiae intelligendi vires, a natura datae, satis exerceri possunt aut expleri.

      Si plenior habeatur bonitatis divinae et sanctitatis ratio; quòd omni virtute et bonitate delectetur; quod bonos omnes comprobet et amet; omnibus hinc effulgebunt bonis spes laetiores, major et laetior fiducia, cum ardentiore virtutis et Dei ipsius amore; stabilique securitate et tranquillitate, animi se suaque omnia divinae permittentis providentiae. Existet etiam Dei imitandi studium, iisque qui in Deo sunt similes sovendi animi affectiones; et stabile simul consilium ea omnia pro virili agendi, quibus explere valeamus munus quod nobis imposuit Deus et natura, sive cadat fortuna secunda, sive adversa.

      Haec Dei ob omnem virtutem et bonitatem gratuitam venerandi colendique, contemplatio, quem {bonus quisque} testem animo intuetur, et comprobatorem, [nos] [virumque quemque bonum] perducet ad καταληκτικὸν illud, summum purissimae virtutis apicem, ut in ipso Deo imitando et amando, munusque nobis assignatum obeundo; in ipsa denique virtute, et officiis, omnem, aut longe praecipuum, officiorum fructum petendum censeamus. Neque sine ea Dei agnitione, eoque in Deum animo, poterit vir bonus et benignus quicquam fidenter sperare, vel de se, vel de suis quos <80> habet carissimos, aut de rerum universitate. Neque satiari potest aut expleri ipsa virtus, omni hominum generi benigne prospiciens, aut ipse honestissimus virtutis amor et comprobatio, nisi aliqua natura reperiatur, virtute omni perfectissima; in qua cognita, amata, et redamante, possit vir bonus conquiescere; seque, suos omnes, et totum hominum genus, illius providentiae benignae securus committere.

      {Atque quamvis nemo sit qui imbecillitate animi varia, morbisque et vitiis non laboret; quique vitae suae actae tenorem examinans, plurimis gravissimisque erroribus se implicatum, plurima turpia et foeda in Deum hominesque admisisse, non inveniet, unde et poenas haud leves sibi irrogandas jure metuet: tanta tamen Dei conspicitur bonitas et clementia; tantâ lenitate mitique indulgentia, in homines imbecillos et depravatos, per tot secula imperium exercuit; ut iis quibus ipsum pie colere, ejusque praeceptis, quantum hominum infirmitas contendere potest, parere cordi est, haud quaquam desperandum videbitur, quin seriâ poenitentia, virtutisque studio conantibus, Deus futurus sit propitius et placabilis; quippe qui pro sapientia sua immensa, eam clementiam, et imperii sui legumque majestatem, inter se amicè conciliandi, rationem aliquam <81> excogitare potest. Idque nemini dubium esse potest, quod nobis satis est, in pietate perfecta vim ad beate vivendum esse maximam, ejusque assequendae studia sincera, vel ad foelicitatem consequendam, vel ad miseriae levationem plurimum valitura.}

      Ad Deum suâ naturâ referuntur sublimiores animi vires: a Deo ortae, ad Deum nos revocant et retrahunt rationis vires egregiae, animi affectiones et caritates omnes latius diffusae, ipse etiam decori et honesti sensus et amor. His vinculis ad Deum aptatur et alligatur natura omnis ratione praedita, cui nobiliores animi sui partes curae est excolere. Neque Deum tantum ideo amat, quod ex eo sibi speret foelicitatem: ex ipsa enim virtutis omnisque praestantiae comprobatione, sensuque quem homini inseruit natura, per se, et sua sponte, gratuitus efflorescit amor et veneratio eorum in quibus conspiciuntur virtutes, nulla suae utilitatis habita ratione.

      Quum vero voluntatis motus, et propensiones omnes vegetiores, sua sponte se exerant, atque vicissim exercitatione vigeant et augeantur; saepius, et statis temporibus, exercenda est pietas, in officiis honestissimis et laetissimis, Deum contemplando, et laudando, gratias ei agendo, {delictorum veniam obnixè <82> rogando,} nos nostraque ipsi secura cum fiducia permittendo; ejus et auxilia implorando, ut animos virtutibus excolere, et mores emendare, omniaque honesta vitae officia obire valeamus. Quin etiam perfectissimum illud omnis virtutis exemplar saepius recolendo, accendetur omnis honestatis studium ardentius.

      {Cavendum autem ne vana quadam opinione abrepti, pietatem nostram cultumve, Deo utilitatem aliquam afferre putemus, eumve sui causa cultum a nobis flagitare. Nostra in eo praecipue vertitur utilitas; nostri causa eum Deus exigit, ut summa


Скачать книгу