Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy. Francis Hutcheson
et malitiosi, justum irrogari possit privilegium.
Aequitas, sive επιεικεία, est “legis correctio et emendatio, ubi verba legum causis non sunt adaequata”; magis, utpote, aut minus quam par est porrecta. Locum habet hoc aequitatis genus, tantum in legibus quae <120> verbis enunciantur. Lex {enim} naturalis, non verbis, sed [ast] ratione duce, omnia ex aequo et bono determinat.
VI. Dispensationes, quas vocant, invexit jus canonicum, quibus aliquis legibus solvitur. Harum varia sunt genera; dantur enim exemptiones, sive immunitates, vel a praecepto, vel sanctione. Ubi quidem ita delicti admissi datur venia, aut tollitur sanctio, ut communi interea satis consulatur utilitati, legumque conservetur vis et majestas, nihil est in eo iniqui. Istiusmodi dispensationes nonnunquam largiendi potestas, summis plerumque permittitur civitatum rectoribus. <Praecedens> A praecepti verò justi vinculo immunitas, aegerrimè admittenda.
At (1.) nulla intelligitur esse dispensatio, si quis eo usus jure quod ipsi leges tribuunt, aut potestate quavis sibi per leges permissâ, vicini perimat obligationem, aut novam ipsi imponat. Ut si creditor debitum remittat; aut civitatis rector ea agat quae jure potest, per se, vel per alios suo mandato instructos.
(2.) Legibus aliquando minimè iniquis, sive divinis, sive humanis, datur quibusdam immunitas a poenis externis, quas actionibus parum honestis promeruere; ubi pro populi hebetudine, vel moribus pravis, non <121> alia ratione, graviora praecaveri possunt mala. At neque hoc volunt essedispensare.
(3.) Nulla rectoris cujusvis permissione, aut jussu, vel pravi animi motus fieri possunt boni, vel ex bonis mali: neque magis immutari potest actionum, ex animi virtutibus aut vitiis manantium, natura. Dispensationes igitur a praeceptis, quas volunt canonici, tantum sunt justae, quando leges ipsae sunt aut improbae aut stolidae: quarum ingentem farraginem invexit jus canonicum.
VII. Jus naturale, quum legum multitudinem in corpus quoddam compositam sonat, aliud dicitur primarium, aliud secundarium: hoc mutabile, illud immutabile volunt. Non tamen ex propositionibus evidentibus et noeticis, constat prius; neque ex dianoeticis solis, posterius: quaeque etiam ex certis sequuntur praemissis conclusiones, pariter sunt certae et immutabiles. Neque alio sensu est utilis haec distinctio, quam si praecepta, quae ad vitam tolerabilem sunt omnino necessaria, dicantur primaria; quae autem ad vitae ornatum, et uberiorem foelicitatem faciunt, secundaria. Neque in foro Dei, sunt haec prioribus mutabiliora; quamvis violantibus saepius detur immunitas a poenis externis.
Ex iis quae in libro superiore sunt dicta, patebit officia nostra omnia, prout lege quadam <122> naturali a Deo praecepta {sunt}, duabus monstrari legibus primariis: quarum prima est, Deum esse colendum; cum quo conjunctum est, quod ei in omnibus sit obsequendum.
Altera est, communi omnium utilitati et foelicitati, et singulorum quorumvis, dummodo ea communiori aut majori non adversetur, esse prospiciendum.
CAPUT II De Juris Natura et divisionibus.
I. Quum communi omnium saluti et prosperitati conservandae,] [Quod ut fiat,]1 amica hominum societas conjunctioque sit omnino tuenda et conservanda, [quod per se satis patet; atque simul haec sit officiorum erga homines summa ut omnium saluti et foelicitati prospiciamus, constabit] [ut ex mox dicendi patebit. Hac autem de causa] actiones omnes, quibus quisquam sibi, aut suis ita benefacit, ut aliorum utilitati non obsit, esse omnino licitas; quum, qui uni prodest parti, caeteris inviolatis, toti etiam prosit societati. Deinde, quum sint utilitates plurimae et voluptates; quas, {nemine laeso}, sibi aut suis, in certo rerum statu, comparare possunt homines, {studioseque appetere solent,} quasque iis salvas praestari, nec ab aliis hominibus <123> impediri, auferri, aut intercipi, humanae interest societatis; quum id {et ad singulorum foelicitatem, et} ad amicam hominum conjunctionem conservandam pertineat; ad has utilitates aut voluptates capiendas, censentur homines habere jura, eâ altera, quam diximus; lege naturali planè constituta, aut munita: quippe quae jubeat et confirmet {omnia} quae quicquam ad communem omnium, aut singulorum, ubi nemini nocetur, conferunt utilitatem: haec igitur omnia jurè fieri dicuntur. {Quinetiam quae cujusque sunt erga alios officia honesta, ea et cuique sensus animi sublimiores commendant; eademque isti, in amica vitae conjunctione, suo merito, aut jure aliquo, postulare possunt, et expetere atque expectare solent:} vix igitur commodius {officiorum praecepta, aut} naturae Leges, quae dicuntur, speciales, {sive jurisprudentia naturalis,} tradi poterunt, quam explicando omnia quae vel singulis hominibus, hominum coetibus, aut denique humano generi competunt, aut competere possunt jura; ea quippe omnia lege aliqua speciali muniri censentur.
{Varia igitur hominum jura monstrant primò sensus appetitionesque naturales, ea exposcentes quae ad suam cujusque aut suorum utilitatem faciunt, aut officia erga alios amica commendantes: quae tamen omnia, <124> secundum rectam rationem, communi utilitate ita dirigenda, ne quid contra eandem admittatur aut ab aliis postuletur.}
[Haec altera est juris notio praeter eam modò explicatam, quando legum collectionem sonat: notat enim saepius]2 [Praeter eam juris significationem, quam memoravimus, alia est ejus acceptio;] qualitatem quandam moralem[, aut facultatem homini rectè concessam.] [homini competentem notans.]. Qua autem ratione, ex recti et honesti sensu, ortatur haec juris notio, nulla legis cujuslibet habita ratione, satis est dictum.{*} Cognita autem legis naturalis, quae omnia continet rectae rationis praecepta, sive dictata practica, notione, expeditiores erunt, et breviores rerum moralium definitiones, quum ad legem referuntur; atque eundem praestabunt usum, si modo hoc teneamus, leges omnes naturales, communem omnium utilitatem, et singulorum, communiori utilitati non adversantem unicè spectare.
Jus igitur est, “Facultas homini lege concessa, ad aliquid agendum, habendum, aut ab alio consequendum.” Non tamen, {quod antea docuimus,} juris omnis notio prima includit vel legis concedentis rationem, vel communis utilitatis ab eo proventurae. Recti enim et honesti sensu, atque sensu cujusque communi, comprobabitur, quicunque, nemine laeso, vel sibi vel suis prodest, sive agendo, sive occupando, ante legem <125> ullam, aut communiorem utilitatem spectatam. Ex singulorum foelicitate exsurgit communis omnium foelicitas: {atque} in suam cujusque, et suorum utilitatem, cuique inseruit Deus naturales appetitus et caritates; comprobantur etiam, aut saltem non damnantur, conatus ex his orti, idque per se; ubi nec alterius adversantur utilitati, neque sensui aut appetitui nobiliori obstare videntur. Hinc et jure suo quisque ea agere aut occupare censetur, ex quibus nullum aliis oritur damnum; ipsi vero qui agit aut occupat, iisve quos caros habet, nascitur emolumentum.
Hoc tamen omnino tenendum; nullum esse jus privatum ad quicquam agendum, habendum, aut consequendum, quod communi omnium utilitati est contrarium: haec enim omni sive singulorum, sive coetuum juri, modum ponere debet.
II. Quumque hominum saluti, ne de vita dicamus copiosa et jucundâ, necessaria sit plurium conjunctio, ubi vigeant commercia, et mutua auxilia; (quod quidem satis notum est omnibus, neque disputatione eget;) quae ad hominum conjunctionem amicam, et consociationem, tuendam sunt necessaria, ea lege naturali omninò jubentur: quaeque societatis tuendae ratio exigit, ut cuique permittantur agenda, habenda, aut <126> ab aliis consequenda, ea dicitur quisque jure suo agere, tenere, aut postulare.
{Ut} juri omni respondet lex quaedam, jus illud constituens aut confirmans, ita etiam obligatio. Dicimur obligari ad aliquid agendum, aut alteri dandum faciendum, cum internus cujusque sensus eas actiones aut praestationes esset comprobaturus, omniaque contraria, tanquam turpia et foeda, improbaturus. Eâdem ratione intelligitur obligatio ad abstinendum: atque hoc sensu, [separatâ legis notione] [ante legem latam] intelligitur obligatio. Alia vocis acceptione, omnis referenda est ad legem obligatio, et praecipuè ad divinam; quum scil. notat “gravissimum, ex suae utilitatis ratione, invitamentum, ad aliquid agendum, aut omittendum, homini propositum”: quod legibus praecipue fieri potest divinis. Atque huc recidunt fere omnes obligationis definitiones, quas afferunt illi, qui eam omnem ex legibus ortam volunt: neque aliud sonant metaphorica illa, vinculum juris, necessitate astringens; aut, necessitas absoluta homini imposita.
III. Jura, pro diversa ad societatem tuendam et excolendam necessitate, dividuntur in perfecta,