История схоластического метода. Второй том, 2-я часть: По печатным и непечатным источникам. Мартин Грабманн
quantum simulata sub lucis claritate deprensa vilescunt, tanto ea que vera sunt in lucem producta pretiosiora habentur…… Hinc est illud consuetudinis plus quam necessarium esset communis, quod ea, que naturali carent pulchritudine, studio diligentiori ornantur, ut quod ex se non possunt sc. placere sub alieno ornantur decore. Veritas vero quemadmodum intrinseco non indiget ornamento, ut ex ipso pulchra et pulchrior appareat, ita ab eius doctrina omnis extrinseca ornatio est aliena. Est enim ex se expetibilis, ne quicquam extrinsecus assumere valeat, quo assumpto magis expetenda videatur. Verum si quid extrinsecum in eius aliquo nexu transgerit participatione necesse erit aut ipsum pulchrum fieri, si primo nullam habuerit pulchritudinem, aut primo habitam multum intendi» (fol. 4).
81
«Non tarnen ipse artes eins sunt ornamentum, sed instrumentum, quod tunc solnm aliquid inde decoris habet, cum ipsa divine scripture doctrina per illud aliquid operatur. Eam quippe solam artes liberales habent dominam, ei subiectionis debito famulantur, eins lege astringuntur. quam quando transgrediuntur aut perniciose aut cum nulla utilitate operantur» (fol. 4).
82
Ср. Grabmann, Geschichte der scholastischen Methode I 232 f; J. A. Endres рассматривает этот вопрос совсем недавно в работе: «Petrus Damiani und die weltliche Wissenschaft*, Münster 1910, 20.
83
«Hoc licet semper culpabile sit, videlicet, doctrinam fidei catholice inani pnerorum concinnitate prostitui, illud tarnen multo culpabilius est, quod nunc plerique crebrius colunt ac festivius exornant, qui greculum sermonem locutioni latine… interserunt totum ex parte ornare cupientes et forsitan greci sermonis peritiam censeri habere efflagitantes, quod in eis in contrarium cessisse nullus ignorat qui intelligit hoc nee factum esse nee faciendum fore nisi necessitate cogente aut utilitate expetente…… Hie ergo modus docendi, qui in confusa greci sermonis et latini mixtura consistit, aures pascit et sono delectät, sed ad animum non penetrat, ut ipsum fide informet» (fol. 5 u. 5).
84
«Huius vero fidei doctrina varie multipliciterque a sanctis doctoribus traditur, que quanto compendiosiorem evidentiam habet, tanto ad eruditionem minus capacium idoneor est. Est namque humane nature languor varius et multiplex, quo ab intelligentia celeberrime sacre scripture revocatur atque penitus repellitur. Quidam enim sunt, qui lectionis laborem diu ferre non valent et ideo ut pauca legunt pauca sciunt; alii vero sunt, qui licet lectionis multitudine non vincantur, labilis tarnen memorie incommodo lectionis fructu privantur i. intelligentia. Sunt et nonnulli, qui neutro predictorum malorum ab intelligentia sacre scripture prepediuntur, sed sola ingenii tarditate ne ad eam penetrent retrahuntur. His vero omnibus in illis sacre scripture tractatibus precipue consultum invenio, qui sententie nomine inscribuntur, quoniam in eis est parcitas verborum apta et sententiarum compendiosa fecunditas non obscure, sed evidenter expressa» (fol. 5).
85
«Qua necessitate vero scribendi libros sententiarum inoleverit et qualiter in dubiis sanctorum patrum scriptis intellectum nostrum formare debeamus quidam videtur innuere sie dicens: Iam postquam ex confragosis locis hueusque evasimus, considerare libet attentius, cur semper hac re in sanctorum patrum tractatibus reperiuntur tarn dubie tarn scrupulose sententie et que sibi invicem nonnumquam contrarie videntur, ut non solum qui contendendi intentiones suas congregant materiam in eis inveniant errandi, sed et qui ex eis astruere velint fidem catholicam non facile se queant expedire. Oportet, inquit apostolus, hereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant. Quod in hoc evidentissime probatur. Iam enim obscurissimam de trinitate sententiam claram omnibus eifecerunt Arianorum contentiones et disputationes subtilissime» (fol 5). На полях написано: «Cur libri sententiarum fiant».
86
«Sancti patres quod non impugnabatur non defendebant, nisi quod aliquando in tractatibus suis hoc inde proferebant, quod res postulabat, que habebatur in manibus. Quod quia questionibus non respondebat que nondum erant parum modo sufficere videtur ad eas cum exurgunt compescendas» (fol. 6).
87
«Plurima de sacramentis in scriptis suis reliquerunt (sc. S. Patres), que suo loco bene dicta, ab eis qui contendere vel errare amant eruta de locis suis per se videntur aliud sonare, quam sonant unde assumpta sunt et quam senserit qui scripsit. Sed et multa de eadem re ab eis relicta sunt, que bene dicta obscurius utpote ab eis qui ut homines venturas omnes errorum calurnnias non poterant previdere, mala intellecta materiam errandi vel contendendi perditis videntur prestare. Quod beato Augustino in multis accidisse non ignorat qui librorum eius lectionem familiärem habet. Antequam enim pelagiana heresis exurgeret, in libris quos iam ediderat non pauca posuerat, que exurgens illa heresis sie cepit ad patrocinium sui erroris, ut et paria secum sentire iaetaret virum per omnia catholicum. Unde illi necessitas importata est plures postea libros contra pestem illam edere et confiteri crebro bene dicta sua ad devitandum tarnen pravum legentium intellectum aliter quam dixerat dixisse se debuisse, quod scire potest qui libros retraetationum legerit aliosque quos ille conscripsit. Quin etiam super hac re de sacramentis predicto viro simile videtur accidisse. Sed qui errare vult vel errorem docere, nihil tarn bene dictum, quod non possit malo intellectu depravare. Nam ut alia omittam, quis credere possit virum eruditissimum edidisse in scriptis suis, quod ignarus quilibet si scripsisset prima facie respuendum non dubitaret. Quid enim magis ignarum quam uno in loco contraria sibi edere? Nam cum psalmum tractaret XCVIII, de carne inquit marie: carnem assumpsit et in ipsa carne ambulavit et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit. Statimque post pauca: non hoc corpus quod videtis manducaturi estis nee bibituri illum sanguinem quem effusuri sunt qui me crueifigent. Quid magis contrarium? Sed prudens lector et qui benevolentia ea ecclesiastica legit, qua a secularibus secularia leguntur… si librum ecclesiastici doctoris legit, si quid in eo quasi dubium et scrupulosum invenit, non statim illud exsecrando (?) invadit, sed inspicit et discutit… et ad ultimum prius eligit confiteri se ignorare vel non intelligere quam illi erroris notam impingere. Sie autem illud Augustini intelligendum est, quod et ipsum est corpus et non ipsum. Ipsum quidem est materiali essentia, non ipsum visibili forma……
Que singule (sc. hereses) suo tempore impugnaverunt petram supra petram edificatam et que in soliditate sua permanente petra collise in illam ut lutea vasa sunt et fraeta» (fol. 6).
88
«Quisquis ergo in sanetorum patrum traetatibus se exercens in his et in similibus inoffenso vult pede incedere, primas sibi intellectus lineas de huiusmodi fidei ponat simplicitatem. Quam cum catbolicos patres modo obscurius modo apertius in omnibus constet predicare, cum in fidei convenientiam eorum viderit concurrere sententias gaudeat de inventione veritatis…… Porro opinionum suarum rationes …, si exitus earum prescriptas fidei lineas inveniuntur vel non implere vel excedere, plenas esse non dubitet erroris quas veritati constiterit non convenire. Cum enim per apostolos et apostolicos viros omnem veritatem iam olim nos docuerit spiritus veritatis, … ad examen fidei corrigende sunt rationes et seeundum apostolicum preeeptum destituenda est omnis altitudo extollens se adversus sententiam Dei et in captivitatem redigendus omnis intellectus in obsequium Christi. Ubicumque ergo prudens lector aliquid invenerit de carne vel corpore Iesu, recurrat ad illam triplicem distinetionem carnis vel corporis, quam supra non presumptione mea adinveni, nee meo sensu formavi, sed protuli ex patrum sententiis, et videat et discernat seeundum quem modum ibi agatur…… Aliter enim cogitanda est caro illa vel corpus, quod pependit in ligno et sacrificatur in altari, aliter caro et corpus, quod qui mandueaverit habet vitam in se manentem, aliter caro vel corpus eius, quod est ecclesia» (fol. 6).
89
О нем и его трудах см. Morgott в Wetzeru. Weites Kirchenlexikon IX 1916—1923; R. Seeberg в Herzogs Real-Enzyklopädie XI 630—642; Protois, Pierre Lombard, Paris 1880; Kögel, Petrus Lombardus