Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий. Петр из Дусбурга
archiepiscopus, Conradus Herbipolensis episcopus et cancellarius imperii Romani, Wolgerius Pataviensis episcopus, Gardolphus Halberstatensis episcopus, et Cicensis episcopus, Fridericus dux Swevie, Henricus palatinus comes Reni et dux de Brunswich, Fridericus dux Austrie, Henricus dux Brabancie, qui capitaneus tunc erat exercitus, Hermannus palatinus comes Saxonie et lantgravius Thuringie, Albertus marchio Brandenburgensis et Henricus de Calendin marscalcus imperii, Conradus marchio de Landsbergk, Theodericus marchio Misnensis, comites vero et magnates et quam plures nobiles dicti exercitus, oculo propiciacionis videntes, hanc novellam hospitalis plantacionem aliquales fructus honoris et honestatis tempestiva quadam fecunditate producere, et sperantes indubitanter, quod domino incrementum dante, expansis ramis suis, uberrimam fructuum copiam faceret in futurum, omnium principum supradictorum consilium in hoc resedit, ut dominus Fridericus dux Swevie nuncios solempnes fratri suo serenissimo domino Henrico VI regi Romanorum, futuro imperatori, mitteret, qui apud dominum papam institucionem et confirmacionem hospitalis prehabiti impetraret. Papa itaque audita hac legacione piis petencium precibus inclinatus in dicto hospitali ordinem fratrum hospitalis Jerosolimitani circa pauperes et infirmos, fratrum vero milicie templi circa clericos et milites et alios fratres instituit et in nomine domini confirmavit, concendens fratribus dicti hospitalis, ut nigra cruce et albo pallio uterentur, omnesque libertates, immunitates et indulgencias, venerandis domibus predictorum hospitalis et templi ab apostolica sede concessas, indulsit, ut eis uterentur libere sicut illi. Dignum enim erat, ut qui in operacione virtutum pio vellent proposito fieri pares, in assecucione aposlolici beneficii essent coëquales. Sicque institutus et confirmatus et multis privilegiis dotatus est venerandus ille militaris ordo fratrum hospitalis sancte Marie domus Theutonicorum Jerosolimitani. Hec est vinea domini Sabaoth electa, quam tu, Jesu Criste, instituisti, fuistique dux itineris in conspectu ejus. Plantasti radices ejus et implevit terram, transtulisti eam postea et ejecisti gentes de terra Prussie et Lyvonie et plantasti eam ibi, et sic extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus. Hec reverenda milicia non solum in terra est ab hominibus confirmata, verum eciam typo celi et terre multipharie prefigurata. Legimus enim in veteribus historiis, magnum patriarcham Abraham cum suis vernaculis CCC. XVIII. annos pro liberacione fratris deum timentis decertasse et captivitate innocencium conversa, postquam a cede regum reverteretur, eidem patriarche encenia munerum panis et vini cum benedictione dei excelsi, quo protegente hostes in manibus suis erant, a Melchisedech rege et sacerdote fuisse oblata. Ex quo tempore tyrocinia fidelium contra nacionum turbas ceperunt exerceri, revelante extunc spiritu sancto, quanto favore iis, qui summum in ecclesia obtinet locum, tales amplecti debeat tyrones, ad protectionis ecclesiastice benedictionem eosdem speciali benevolencia suscipiens et suis indulgenciis et privilegiis encenia patrimoniorom crucifixi militibus illis oblata confirmans. Hec milicia celi et terre typo prefigurata sola et precipua esse videtur, que vicem Cristi in oprobrio sue crucis doleat et terram sanctam Cristianis debitam recuperare ab oppressione gentilium se devovit. Vidit namque Joannes ecclesiam militantem sub typo nove Jerusalem de celis a triumphante descendere, in qua cum ceteris celestium virtutum agminibus potestates deo militant, quamlibet potestatem contrariam debellando. Quo profecto visio nos ammonet, quosdam in ecclesia militante debere contineri milites, quorum votum sit, inimicam ecclesie tyrannidem infidelium propulsare, statuente in omnibus altissimo terminos fidelium populorum juxta numerum et officium angelorum dei. Huic et terre consonat testimonium. Nam sub Moyse et Josue et aliis judicibus Israel milites dei nova bella, que elegit dominus, eligentes, stirpem Enachim et ceteros iniquos terre sancte inhabitatores gygantee malicie coheredes leonum more invadentes funditus exterminaverunt, illis duntaxat exceptis, quos ad erudicionem populi dei servavit dispensacio sub onere servitutis. Secundum vero incrementa temporis religionis hujus simul creverunt prefiguraciones. David enim secundum cor dei in regnum fidelium exaltatus, ut propheta futurorum prescius, expressiora milicie hujus presagia presignans, legiones Cerethi et Pheleti membra quedam sue voluit esse familie, quorum hoc esset officii, quatinus secundum proprii nominis significacionem capitis sui custodes jugiter haberentur, ut videlicet insidiatores capitis David exterminantes mirabili salute subjectos defensarent. Cerethi exterminantes, Pheleti vero salvantes mirabiliter interpretantur. Propheta quippe cum esset David et familiare spiritus sancti organum, tam presencia quam futura in scripturis veritatis intuens, distinctione sue cohortis edocuit, quod in novissimis temporibus caput ecclesie Cristus custodes foret habiturus, qui non precisiores animas suas se ipsis facientes accigerentur gladio suo sancto super femur suum, ut fortissimi Israel viri Salomonis lectulum ambientes timores nocturnos tenebrose perfidie a finibus expellerent Cristianis. Subit eciam animum illud laudabile et deo dignum bellum Machabeorum, qui in deserto feni cibo pasti, ne participes fierent coinquinacionis, zelo legis et fidei replete, Antiochum Epiphanem et radicem iniquitatis, qui populum dei ad ritus gentiles et lupanar epheborum pertrahere nitebatur, dei suffulti juvamine contriverunt, ut sancta iterato mundarent, arcem Sion reciperent, et redderent pacem terre. Quorum bella sacer hic ordo milicie videlicet domus hospitalis sancte Marie Theutonicorum in Jerusalem strenue imitans, membris honorabilibus meruit decorari, diversis ad diversa digna deo officia laudabiliter ordinatis. Sunt namque milites et bellatores electi zelo legis patrie manu valida hostes conterentes. Sunt et caritatis beneficiis affluentes, hospitum, peregrinorum et pauperum receptores. Sunt insuper, qui pietatis visceribus in hospitalibus languidis et decumbentibus non abhominatis squaloribus fervido spiritu subministraverint. Inter que membra dignum ac perutilem clerici locum habent, ut tanqum scintille in medio discurrentes pacis tempore ad laycos fratres exhortaciones de observancia regulari faciant, et divina celebrant, ac sacramenta ministrent, sed ad arma convolantibus sanguinem vivere et mori memoriam scilicet crucifixi domini ostendentes, ad virtutem acuant preliandi, et sic a fine robustorum militum usque ad finem infirmorum decumbencium, quorum custodiunt consciencias, et muniunt exitus, fortiter accingentes in suavitate spiritus sua ministeria exequuntur. Hunc ergo spiritualem ordinem ad utilitatem sancte ecclesie se generalius diffundentem congratulacionis oculo diversi summi pontifices intuentes, confirmatum plurimis privilegiis et immunitatibus et libertatibus illustrarunt.
2. De fratre henrico walpote primo magistro hospitalis sancte marie domus Theutonice
Frater Henricus dictus Walpote magister primus hospitalis sancte Marie domus Theutonicorum Jerosolimitani prefuit multis annis, et obiit nonis [kalendis] Novembris et sepultus est Achon. Huic cives Bremenses et Lubicenses, qui primi hujus ordinis fuerant fundatores, ut dictum est, dum completo peregrinationis sue voto ad propria vellent redire, de consilio domini Friderici ducis Swevie predicti et aliorum nobilium de Alemania, qui fuerunt in obsidione civitatis Achonensis, dictum hospitale cum omnibus elemosinis et attinenciis, que tunc sufficientes erant, presentabant, ubi dictis infirmis cum suis fratribus humiliter serviebat et necessaria ministrabat. Sed post captionem civitatis Achonensis predicte, idem frater Henricus emit quendam ortum infra muros ante portam sancti Nicolai, in quo ecclesiam et hospitale et mansiones diversas extruxit, deo ibi cum suis fratribus serviens et infirmis. In qua ecclesia idem dux Fridericus de Swevia, in itinere peregrinacionis mortuus, est sepultus, quia, dum viveret, elegit ibi ecclesiasticam sepulturam.
3. De fratre ottone magistro ii
Frater Otto magister secundus prefuit multis annis, et obiit IIII nonas Junii, sepultusque est Achon.
4. De fratre hermanno iii magistro
Frater Hermannus dictus Bart magister tercius prefuit multis annis, et mortuus est XIII kalendas Aprilis, sepultusque est Achon.
5. De fratre hermanno de salcza magistro iiii
Frater Hermannus de Salcza magister quartus prefuit plurimis annis, obiit IX kalendas Augusti, et sepultus est in Barleto. Hic fuit facundus affabilis, sapiens, circumspectus, providus, et in factis suis omnibus gloriosus. Dum post electionem suam videret tam tenerum statum ordinis optavit in audiencia fratrum aliquorum, se uno velle oculo carere, ut ordo suus tempore suo, quo preesset, tantum sumeret incrementum, quod posset habere in armis paratos decem fratres milites et non plures. Sed quid fecisti in hac causa, o bone Jesu, qui justis petencium desideriis semper presto es, et pia vota non desinis propicius intueri? Numquid fraudatus est a desiderio suo? Certe non. Imo desiderium anime ejus tribuisti et superhabundanter. Tantum enim prefecit ordo temporibus, quibus ipsi prefuit, quod non longe post mortem ejus computata fuerunt de nobili sanguine regni Alemanie duo milia fratrum in ordine supradicto. Illustris eciam ille Thuringie lantgravius dominus Conradus, de cujus familia ipse, cum