Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий. Петр из Дусбурга

Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий - Петр из Дусбурга


Скачать книгу
medicorum sanari. Qui fratres dum sanati essent, legacionem sibi commissam prudenter peregerunt. Qua audita predictus dominus Conradus, dux Polonie, prehabita matura deliberacione, ut premissum est, de consilio, voluntate unanimi et consensu expresso uxoris sue Agafie et filiorum suorum Boleslay, Kasimiri et Semoviti dedit dictis fratribus domus Theutonice presentibus et futuris terram Colmensem et Lubovie et terram, quam possent favente domino in posterum de manibus infidelium expugnare, cum omni jure et utilitate, quibus ipse et progenitores sui possederunt in perpetuum possidendam, nihil sibi juris aut proprietatis in ipsa reservans, sed renuncians omni actioni juris vel facti, que sibi aut uxori sue vel filiis sive successoribus posset competere in eisdem. Et ut hec donacio firma esset et perpetua nec ab aliquo in posterum posset infirmari, dedit eis literas sigilli sui munimine roboratas. Acta sunt hec circa annum Domini MCCXXVI in presencia testium subscriptorum scilicet Guntheri Masoviensis, Michaelis Cuyavie, Cristiani Prussie episcoporum, Gernuldi prepositi, Wilhelmi decani, Pacoslay senioris et junioris comitum de Dirsovia, Joannis cancellarii, Gregorii vicecancellarii et aliorum plurium religiosorum et secularium virorum discretorum.

      6. De confirmacione premissorum et exhortacione domini pape ad fratres

      Cum autem hec destructio terre Polonie per clamosam insinuacionem dicti ducis ad noticiam Romane curie deveniret, sanctissimus pater et dominus Gregorius IX papa compaciens ei et precavens periculis in futurum, omnem ordinacionem cum fratribus domus Theutonice tanquam rite et racionabiliter factam in nomine Domini confirmavit, injungens dictis fratribus in remissionem peccaminum, ut vindicarent injuriam crucifixi Domini et terram Cristianis debitam recuperarent, ab infidelibus occupatam. Et exhortans eos ad bellum, ait: accingimini et estote filii potentes, estote parati, ut pugnetis adversus naciones, que conveniunt disperdere nos et sancta nostra, quoniam melius est nobis mori in bello, quam videre mala gentis nostre et sanctorum. Confortansque ipsos ad magnanimitatem consolatus fuit eos verbis Domini, quibus usus fuit ad filios Israel, dicens: si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatus et currus et majorem, quam tu habes, adversarii multitudinem, non timebis eos, quia dominus deus tuus tecum est; et interpositis quibusdam sequitur: vos hodie contra inimicos vestros pugnam committetis, non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos, quia dominus deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo. Non enim pugna vestra est, sed dei. Hec magnanimitas maxime fuit in Juda Machabeo, qui quando cum paucis stabat contra maximam multitudinem gencium confortando suos ait: Ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis. Mementote, qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari rubro, cum persequeretur eos Farao cum excercitu multo. Et nunc clamemus in celum et miserebitur nostri dominus et memor erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie, ut sciant omnes gentes, quia est deus, qui redimat et liberet. A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est. Hodie extollitur, et cras non invenitur. Estote ergo, o filii, emulatores legis, et date animas vestras pro testamento patrum, et mementote operum, que fecerunt in generacionibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen eternum. Confortamini et viriliter agite in lege, quia, cum feceritis, que precepta vobis sunt a domino deo vestro, in ipsa gloriosi eritis. Adducite ergo ad vos omnes fautores legis, et vindicate vindictam populi vestri, et retribuite retribucionem gentibus.

      7. De novo bello fratrum domus Theutonici contra gentem pruthenorum

      Multa bella antiquitus gesta sunt contra Pruthenos, ut veteres narrant historie, per Julium Cesarem, item per IX germanos de Swecia, qui dicebantur Gampti, item per Hugonem dictum Potyre, ultimo per fratrem Cristianum episcopum Prussie et per fratres milites Cristi, qui vocabantur fratres de Dobrin. Sed habita oportunitate Prutheni capitaneos et alios, qui eis prefuerant, occiderunt, aut a se longius fugaverunt, et sic jugum servitutis excuciebant a cervicibus suis, et in errores pristinos sunt relapsi. Modo per fratres hospitalis sancta Marie domus Theutonicorum Jerosolimitani incipiunt nova bella contra ipsos. Hec sunt illa nova bella, que elegit dominus, ut subvertat portas hostium, quia si unum vel plures capitaneos vel prefectos occiderent uno die vel delerent, eodem vel sequenti die in loca occisorum alii meliores surgerent vel equales. Nec tantum est novitas in bello, sed eciam in novo genere bellandi, quia non solum materialibus, sed armis spiritualibus vincitur hostis, scilicet oracione. Unde legitur de Moyse, dum oraret, Israel vincebat Amalech, dum cessaret ab oracione, Israel vincebatur. Scribitur eciam de ipso Moyse in libro sapiencie, quod vicit turbas non in virtute corporis nec in armatura potencie, sed verbo, scilicet oracionis. Et de eodem dicitur in libro judicum: memores estote servi dei, quia Amalech confidentem in clipeis suis non pugnando sed precibus orando devicit. Legitur et de Machabeis, quod exclamaverunt in oracione et fugaverunt castra. Et de Juda Machabeo dicitur, quod in duobus bellis non oravit; scilicet contra Antiochum Eupatorem, et tunc non vicit, sed divertit; in secundo contra Bachidem et Alchimum, et tunc ipse cecidit in prelio, et in fugam castra filiorum Israel sunt conversa. Est et aliud novum genus vincendi scilicet paciencia, in qua martires Cristi animas suas possederunt, de qua poëta dicit:

      Nobile vincendi genus est paciencia; vincit

      Qui patitur; si vis vincere, disce pati;

      et alibi:

      Maxima virtutum paciencia vincit inermes,

      Armatosque viros vincere sepe solet.

      De hac paciencia dicit Gregorius: sine ferro et flammis martires esse possumus, si pacienciam in animo veraciter conservanus. Ad idem Jeronimus: quis sanctorum sine paciencia coronatur? A cunabulis ecclesie non defuit iniquitas premens, et justicia paciens. Sic habemus novum bellum et novum genus bellandi, quo armis spiritualibus hostes fidei et ecclesie superamus.

      8. De armis carnalibus et spiritualibus

      Scriptum est in canticis, quod in turri David omnis armature forcium dependebat, et in libro sapiencie, quod LX fortes ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, Salomonis lectulum ambiebant uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. In quo notatur, quod custodes capitis Jesu Cristi debent habere arma, quibus turrim fidei exterminatis insidiatoribus defendant, et sancte matris ecclesie lectum pacis custodiant et quietis. Sed quia Judith non in armorum potencia, sed in virtute laudatur, eo quod occidit Holofernem; quis in arcu suo speravit et gladius ejus salvavit eum? aut qui in gladio suo possederunt terram? Ideo secundum doctrinam apostoli debemus eciam induere armaturam dei i. e. virtutes, que, ut dicit Macrobius, sole beatum faciunt hominem, et vi tuentur possessorem suum. Hiis armis virtutum debemus eciam ab hostibus nos tueri, ut dicit Boecius: talia tibi contulimus arma, que nisi prior abjecisses, invicta te firmitate tuerentur. Singula ergo arma, carnalia et spiritualia, sibi moraliter correspondencia, de quibus meminit sacra scriptura, cum quibus pugnandum est in hoc bello novo domini, hic ponentur.

      De scuto

      De scuto dicitur, quod Salomon fecit CC hastas et CCC scuta; et ecclesiasticus dicit, quod super scutum potentis adversus inimicum pugnabit. Pro scuto accipe fidem, de qua Paulus dicit: in omnibus sumentes scutum fidei, que est fundamentum omnium virtutum; sine qua, ut dicit Augustinus, omnis virtus sicut ramus sine virtute radicis arescit; et ut dicit Paulus: impossibile est deo placere sine fide, sed ea habita veniunt nobis omnia bona pariter cum illa. Unde dicit dominus: habete fidem dei; amen dico vobis, quicunque dixerit huic monti: tollere et mittere in mare, et non hesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia, quodcunque dixerit, fiat, fiet ei. Ecce quanta vis fidei. Hoc est scutum inexpugnabile, quo Josaphath rex Juda populum trepidantem consolatus est, dicens: confidite in domino deo nostro, et securi eritis, et cuncta evenient vobis prospera; unde factum est, quod filii Amon et Moab versi in semetipsos concidere mutuis vulneribus, ut non superesset quisquam, qui necem posset evadere. Magne fidei verbum fuit, cum David pugnaturus contra Golyam, diceret: tu venis ad me in gladio et hasta et clipeo, ego venio ad te in nomine domini, et tradidit eum dominus in manus suas. O quanta fides fuit in Jonatha et Juda Machabeo, cum dicerent: non est difficile domino, salvare in multitudine vel in paucis. Ibi per Jonatham et armigerum ejus XX viri in media parte jugeri sunt percussi, et nacio Philistinorum conturbata est. Hic per Judam Seron et exercitus ejus est contritus. Hec est victoria, que vincit mundum: quis est autem, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Jesus est filius dei; qui dicit: qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet. Volve ergo et revolve omnem evangelice historie textum, quasi in omni


Скачать книгу