Horace: Odes and Epodes. Гораций
Siquid vacui sub umbra
Lusimus tecum, quod et hunc in annum
Vivat et pluris, age dic Latinum,
Barbite, carmen,
Lesbio primum modulate civi, 5
Qui ferox bello tamen inter arma,
Sive iactatam religarat udo
Litore navim,
Liberum et Musas Veneremque et illi
Semper haerentem puerum canebat, 10
Et Lycum nigris oculis nigroque
Crine decorum.
O decus Phoebi et dapibus supremi
Grata testudo Iovis, o laborum
Dulce lenimen, mihi cumque salve 15
Rite vocanti!
XXXIII
Albi, ne doleas plus nimio memor
Immitis Glycerae, neu miserabilis
Decantes elegos, cur tibi iunior
Laesa praeniteat fide.
Insignem tenui fronte Lycorida 5
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
Declinat Pholoen; sed prius Apulis
Iungentur capreae lupis
Quam turpi Pholoe peccet adultero.
Sic visum Veneri, cui placet impares 10
Formas atque animos sub iuga aenea
Saevo mittere cum ioco.
Ipsum me melior cum peteret Venus,
Grata detinuit compede Myrtale
Libertina, fretis acrior Hadriae 15
Curvantis Calabros sinus.
XXXIV
Parcus deorum cultor et infrequens,
Insanientis dum sapientiae
Consultus erro, nunc retrorsum
Vela dare atque iterare cursus
Cogor relictos. Namque Diespiter, 5
Igni corusco nubila dividens
Plerumque, per purum tonantis
Egit equos volucremque currum,
Quo bruta tellus et vaga flumina,
Quo Styx et invisi horrida Taenari 10
Sedes Atlanteusque finis
Concutitur. Valet ima summis
Mutare et insignem attenuat deus,
Obscura promens; hinc apicem rapax
Fortuna cum stridore acuto 15
Sustulit, hic posuisse gaudet.
XXXV
O diva, gratum quae regis Antium,
Praesens vel imo tollere de gradu
Mortale corpus vel superbos
Vertere funeribus triumphos,
Te pauper ambit sollicita prece 5
Ruris colonus, te dominam aequoris
Quicumque Bithyna lacessit
Carpathium pelagus carina.
Te Dacus asper, te profugi Scythae
Urbesque gentesque et Latium ferox 10
Regumque matres barbarorum et
Purpurei metuunt tyranni,
Iniurioso ne pede proruas
Stantem columnam, neu populus frequens
Ad arma cessantis, ad arma 15
Concitet imperiumque frangat.
Te semper anteit saeva Necessitas,
Clavos trabalis et cuneos manu
Gestans aena, nec severus
Uncus abest liquidumque plumbum. 20
Te Spes et albo rara Fides colit
Velata panno, nec comitem abnegat,
Utcumque mutata potentis
Veste domos inimica linquis.
At volgus infidum et meretrix retro 25
Periura cedit, diffugiunt cadis
Cum faece siccatis amici
Ferre iugum pariter dolosi.
Serves iturum Caesarem in ultimos
Orbis Britannos et iuvenum recens 30
Examen Eois timendum
Partibus Oceanoque rubro.
Eheu cicatricum et sceleris pudet
Fratrumque. Quid nos dura refugimus
Aetas? quid intactum nefasti
Liquimus? unde manum iuventus 35
Metu deorum continuit? quibus
Pepercit aris? O utinam nova
Incude diffingas retusum in
Massagetas Arabasque ferrum! 40
XXXVI
Et ture et fidibus iuvat
Placare et vituli sanguine debito
Custodes Numidae deos,
Qui nunc Hesperia sospes ab ultima
Caris multa sodalibus, 5
Nulli plura tamen dividit oscula
Quam dulci Lamiae, memor
Actae non alio rege puertiae
Mutataeque simul togae.
Cressa ne careat pulchra dies nota, 10
Neu promptae modus amphorae
Neu morem in Salium sit requies pedum,
Neu multi Damalis meri
Bassum Threicia vincat amystide,
Neu desint epulis rosae 15
Neu vivax apium neu breve lilium.
Omnes in Damalin putris
Deponent oculos, nec Damalis novo
Divelletur adultero,
Lascivis hederis ambitiosior. 20
XXXVII
Nunc est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus, nunc Saliaribus
Ornare pulvinar deorum
Tempus erat dapibus, sodales.
Antehac nefas depromere Caecubum 5
Cellis avitis, dum Capitolio
Regina dementis ruinas
Funus et imperio parabat
Contaminato cum grege turpium
Morbo virorum, quidlibet impotens 10
Sperare fortunaque dulci
Ebria.