Pericla Navarchi Magonis. Cahun David-Léon

Pericla Navarchi Magonis - Cahun David-Léon

Скачать книгу
insulso id patravi, quum eum insimularem velut iam prope vetulum pro sponsa adeo iuvencula; insuper, virgines Ionicas suavi odore florum, aromatumque fragrantiá, quam nidore bituminis, potius delectari."

"Ineptissime fecisti," increpo eum quam poteram severissime, quamquam, revera, ridere gestiebam.

Denique suadeo illis ut litem componant, in gratiam redeant, pacemque poculo vini confirment. Hanno se paratissimum præbet his verbis:

"Ego quidem ex imo corde, et sic Astarte me adiuvet, ut mihi canos eius offendere unquam in animo sit." Bodmilcar tamen manum porrectam haud tam alacri animo prehendit, et invitum se agere satis erat clarum.

Quoniam Himilconi nullum in præsenti periculum confligendi superesse videbatur, urceum suum ex tuto iterum protulit. Dissidii eius posthac nullum indicium audivi; me tamen latere nullo pacto poterat Bodmilcarem nunquam postea in Hannonem eo, quo ante, animo fuisse; nam cum eo, præterquam quod vitari non poterat, nunquam amplius verba fecit.

Circa septimanam post, quum in armamentario versarer, ut funes pro rudentibus exquirerem, Himilco currens ad me venit, nuntiavitque servum regium adesse, ut mihi mandata regis tradat. Ut in conspectum eius veni, Syrium39 vidi spadonem hirtum, vultu fucato, pallio acu picto indutum, more suæ gentis, maiusculas inaures gerentem. Ipse manu longiorem baculum gestabat, specie malogranati in capulo, languoreque quodam blæso verba efferebat.

Postquam me a summo ad imum acie perscrutatus esset, "Tune," me affatur, "es Navarchus Mago, Regius navium Magister?"

Me annuente, prosequitur: "Ego Hazael40 sum, e familia regia; hic in digito cernes annulum signatorium, indicium auctoritatis meæ exercendæ. Eam ob causam ad te veni, ut genus inspicerem navigiorum, quæ tu ædificas; præsertim tamen te edoctum esse volo, ut pro me, regioque mancipio, quod iussu heri mei, ad Pharaonem, regem Ægypti, deduco, aptæ et accommodatæ casteriæ parentur. Duas dumtaxat camas commodas fieri oportebit; atque mandatum regis est, ut postea quam

Hierosolyma visitaveris, nos in Ægyptum devehas."

Præter modum stupefactus hominis proterviá tranquillá, "Quod ad tuum de camis præscriptum," inquam, "attinet, monitum te esse volo, in navibus penes navarchum, eiusque gubernatorem, omnem esse potestatem loca quibuslibet vectoribus ad arbitrium attribuendi."

"Esto ut vis," respondet spado, "nihilo tamen secius fieri oportebit, ut pro me, ac pro regio mancipio duæ casteriæ seorsim, rite adornatæ, tapetibusque instructæ apparentur. Fieri enim nullo pacto poterit, ut nobis cum rudibus picatisque nautis convictus sit."

Gestiebam facete admodum, ut Hazael sentiret, quæ voluptas esset per totam corporis sui longitudinem in sordibus humi iacere, compescui tamen iram, et,

"Aliquid comminiscar," respondi illi; "aut enim pariete curabo in angulo alvei cellam obsepiri, aut vero e tabulis in stega casteriam fabricari; quidquid tamen futurum sit, id muneri navis offendiculo esse non licebit. Quum tibi in navi locum providero, tuum erit, ut libuerit, locum supellectili instruere et adornare; memineris tamen, tua stragula, sipariaque primá tempestate corruptum iri. Verum de his tuum, non meum erit cavere."

At spado nihil pensi faciens sic prosequitur. "Utramque casteriam oportebit luminis41 duodenum cubitorum in longitudinem, et senum in latitudinem habere; sex scamna e santalo42 et ebore fieri oportet; spondas ex opere intestinario,43 fenestrarum denique quadraturas arcte aptabiles fieri curabis."

"Quid? fieri curabo?" quæro ex eo, "Nonne modo explicui tibi casteriam ad proprium tuum arbitrium abs te instrui et adornari posse et debere? Quanta, et ubi ea sita sit, meum erit videre; meá voluntate his in rebus potius nihil erit. Per me licebit ut tuo domino nunties, pro utroque vestrum in navi provisum iri; quidquid tamen statuero, ei omnino nulli fas erit refragari."

Temeritate meá spado quodammodo stupefactus, tacitus me contuebatur, satis tamen intelligere parebat me non eum esse, qui iocorum admodum patiens existimandus sit. Interim secum quædam mutiebat, quasi diceret, satius esse me operam dare, ut omnia rite, et e sententiá fierent; ac, tandem, quin ulla amplius verba fecisset, discessit. Oculis eum parumper sequebar, tum ad Himilconem conversus, qui ad excipienda verba mea satis prope adstabat, hæc dixi:

"Nisi admodum fallor, antequam negotia nostra cum eo explicuerimus, satis incommodi ab eo accipiemus."

"Haudquaquam," inquit Himilco; "iam ego curabo ne id fiat. Antequam fucata ista bellua plus quam fas sit negotiis nostris se ingerat, funem circa calces sentiet, et capite aquis merso pendebit toto ab Ioppa ad Tartessum usque itinere. Ii profecto non sumus, qui instar asinorum se ludificari perferamus."

"Minime vero," assentior illi; "sed, fortasse, omnia prospere cedent; Moloch nostrum præsidium erit, nec Numen Astartes nos iam in alto versaturos, deficiet. Si verum me fateri oporteat, maior circa Hannonis cum Bodmilcare mihi simultatem sollicitudo est."

"Cæterum," excipit Himilco, "decet nos optima sperare; nam Bodmilcar in oneraria muneribus tenebitur, nos vero sedulo dabimus operam, ut Hanno in aliqua barca officio fungatur."

"Vera," inquam "memoras; enitendum nobis profecto erit, ut alter ab altero seiungatur. Quod vero ad postulata huius spadonis attinet, non, Hercle, perspicio, utrum satius ducendum sit casteriam pro eo in altera oneraria, utpote spatiosiori, fieri, an vero hic, in mea navi, ut eos perpetuo sub meis oculis habeam. Dii tam mancipium, quam spadonem istum male perdant!"

Hoc eodem puncto temporis Hanno accedit cum volumine papyri in manu, videbaturque sensum collocutionis nostræ percepisse.

"Quid rei est?" quærit ille. "Mancipium atque spadonem quemdam nobiscum vectum iri audio. Cura eorum certe mihi obvenire deberet. Officium hoc genus semper scribarum esse solet. Præterea, in studiis magicis ego iam non parum operæ posui; quin etiam ego plus quam magus quisquam calleo horum indolem, quidque illi concupiscant, vel quid aversentur, accurate teneo."

Contra hæc ego ostendi hos in Ægypto, quo profecturi erant, satis magorum inventuros, mihique in animo esse, ut iidem perpetuo ante oculos positi sint. Tum ille:

"Actum itaque est," inquit, "de meis propositis, eos calligraphiam, rhetoricam, vel quidquid aliud, docendi, oportebitque me" ridendo subiungit, "artem meam rationum non excedere."

His dictis, papyrum suum evolvit, computumque sumptuum, quanto manupretia nautarum ac remigum steterint, mihi præponit; item rationes pecuniæ, pro mercibus, cambio idoneis, erogatæ, exhibet.

Intellexi ex eo erogationem hactenus factam, summam, talenti44 aurei, erga quod Rex mille siclos in antecessum dederat, iam longe excessisse; at vero quum me conducendo mihi demandasset, ut modum sumptibus nullum statuerem, pollicitusque esset se omnis iusti æquique dispendii curam habiturum, nulla sollicitudo me tenebat; quamobrem Hannonem minime dubitabam in regiam mittere, qui rationes exhiberet, atque, insuper, nova adminicula expeteret. Responsum munificentissimum datum.

Interea ego et Himilco haud segnes nos operi dedimus. Latera navium nostrarum e plancis abiegnis e Senir contabulari, malis quernis instrui, his vero antennas cedrinas suspendi curavimus.

Opus nostrum ex omni parte e voto cessit. Gadita fuit penitus refecta, undique renovata et instructa, tutela, ingens equus, oculis e vitreato45 coruscantibus fuit illustris; latera, super atrum fundum, rubro colore erant distincta, ac, postremo, ab exteriori, duodenæ parmæ æneæ, rotundis umbonibus cupreis in medio, pendentes utrimque refulgebant.

Omnibus his ad amussim perfectis, facultatem impetravi ut Gadita, magno cymbalorum, tympanorum ac buccinarum choro, ad navalia in portu deduceretur. Pro re nata nactus sum a Suffete Navali velum purpureum, nonnisi in festis civitatis solemnibus adhiberi solitum. Duodecim nautæ armati, lanceis in manibus, pone æneas stabant parmas, bini et viceni autem remiges, veluti ad numeros, æquor verrebant, ut navis oloris instar, placida per undas laberetur. Gisco, gubernator, e sua statione in puppi, Himilcone e prora dirigente, clavum scite administrabat, ego autem cum Bodmilcare, Hannoneque in catasta, ad puppim, locum tenebam. Cuncti nos festive eramus

Скачать книгу

39

Natione Syrus; spado = eunuchus; n. 31.

40

Nomen proprium viri; familia = famuli, servi; n. 32.

41

Spatium internum.

42

Lignum pretiosum; n. 33.

43

Opus e frustulis factum.

44

Circiter $1200; n. 34.

45

Pigmentum metallicum; n. 35.