Pericla Navarchi Magonis. Cahun David-Léon

Pericla Navarchi Magonis - Cahun David-Léon


Скачать книгу
quo vitrata? a quo ebur? a quo, postremo, acu picta? Quis tandem, omnium rerum, quæ luxui omnium principum, omniumque procerum inserviunt, procurator, proxenetaque est? Iure ergo meritoque quisque Tyrius superbiet, quum cuncta hæc pontivagis Sidoniis, principibusque mercatoribus civitatis Phœnices vindicaverit."

      Tum Himilco, elata mea sententia accensus, rem orsam sic prosequitur: "Magna, profecto, merito magna est Tyri gloria. Utinam animus eius ardua audendi nunquam languescat! Quod quidem ad me attinet, modo gratiis Cabirorum mihi frui detur, veluti cœlesti signo, peregrinationum indice, capedulum hoc cacuminatum, chitonetamque hanc tritam, non pro tiara, liliis picta, ac pro chlamyde egregie acupicta, quibus rex Ninive superbit, cambirem!"

      Interea dum genium nostræ gentis sic sermocinando extollimus, sacerdotes intus aras accenderunt, pelves sacris paratas partim aqua compleverunt, partim vacuas apposuerunt. Hannibal milites suos in fastigio graduum templi, in formam semicirculi statuit, quorum in extremis alis, geminis ordinibus, sagittarii stabant, in medio autem classiarii quaternis ordinibus consistebant, spatio pro me et comitibus intermisso. Buculi per posticam ianuam templi ad mactandum perducebantur.

      Adventus noster sonitu tubarum a nostris tubicinibus significabatur, cui ex interiori modulis fistularum tibiarumque responsum erat. Pontifex obviam nobis progressus, sic me alloquitur:

      "Accedat iam Sidonius Mago, filius Maherbalis. Dux expeditionis huc se conferat, ut se Deæ sistat. Te, tuumque comitatum huc accedere iubeo."

      Dicto audiens, servis meis comitantibus, gradus ascendo. A dextro mihi Hanno et Hannibal, a lævo autem Hasdrubal, Hamilcar atque Himilco adstant, a tergo caterva nautarum, remigum, universæque plebis stipati. Signo ab Hannibale dato, milites hastas, sagittarii arcus, ad humeros levant, fronteque simul conversa, per fores ædis a latere ingressi, in templo per ordines disponuntur.

      Ædituus silentium mandat. Facto silentio, "Modum habeto!" idem clamat: "Mago, filius Maherbalis, bono suorum sacra facere parat."

      Buculi dicto celerius adhibentur, e vestigio mactantur, et in frusta carpti, in aris adolentur, sacerdotibus ac ministris psallentibus, precesque ad Deam recitantibus. Dum hæc geruntur, alter servorum meorum malogranata vulgo dispertitur, eo proposito allata. Mox pontifex, secundum ritum, scapulam alterius victimæ mihi offert, cui ego, ut mos postulabat, crumenam cum senis siclis impono. Minister sacro fungens oblatum accipit, ac dum is munificum meum donum prædicat, scriba sacerdotalis nomen meum, sociorumque, præfectorum litteris diligenter consignat cum summa oblati una, cuncta in regestis templi prodenda. Deinde pontifex pectora hostiarum igni in ara candenti imponit, indeque fumus statim sursum in tholum, versus fenestram rotundam, ascendit. Sidoni Dea ipsa lapis ater est; sed hic, Tyri, simulacrum Deæ ipsius Astartes vicem agit. Vultu ad simulacrum Deæ conversus, sacerdos Divam precibus invocat, et psallendo Deæ laudes canit, usque dum cantica alto silentio absorpta sunt.

      Interea dum sacri ritus et cærimoniæ celebrantur, reliquiæ tergorum labris maceratæ eluebantur, dein magnis lebetibus immersæ lixantur, partes autem in culina templi batillis, aliæ autem in luco sacro, sub dio, coquuntur. Nautas nostros minime piget auxilia præbere, nec in accendendis ignibus, cocisque in curandis ahenis opitulari dubitant.

      Paullo post iterum accedit pontifex, mihique pectus unius hostiarum porrigit. Id ego sublatis in altum ambabus manibus coram Deæ simulacro in sublime extollo, tum pontifici reddo, qui id ter circumvertit, quo facto, id Numini pro me dicat. Eodem ritu et Hanno obit pectore alterius hostiæ, nisi quod pectus, vice omnium nostrum septies circumagitur.

      Quinis siclis, quos iam antea scribæ dederam, panes sunt præstinati; Hamilcar vero, ex parte nauclerorum cæterorumque octonos siclos obtulit, partim ut inde vinum emeretur, partim ut Deæ donum tribueretur. Hæc ille rursus publice prædicavit. Nos deinde, alter post alterum, ante simulacrum Deæ nosmet prostravimus; tum pontifex brevi atque ultima prece Numen Deæ invocavit; quo facto, omnes nos læti, et animo recreati, e templo in sacrum lucum contulimus. Postremo, ab Hannibale signo dato, milites, qui in templo testes rituum muti atque immobiles adstiterant, solutis ordinibus, quaquaversum discurrerunt, partim nautis se miscuerunt, iisque in parandis epulis sedulo opem tulerunt.

      Ego ad truncum patulæ cypressi sub umbra consedi, Hannone, Hannibale, Gisconeque circum me provolutis otiabamur, dum Himilco opus amphoram figlinam vino complendi administrabat. Servus meus interea scyphos apparavit, et super mensam instructam sic in orbem disposuit, ut meus, qui in labro caput leonis cælatum ferebat, medium locum obtineret, cæterorum scyphis in circuitu positis. Hannibalis scyphus cupreus, bracteatus erat, cum scapo, duabusque ansulis, cælato opere, in speciem racemi atque florum. Ministerio hoc persoluto, servus recessit, sed mox cum duobus militibus, grandem lebetem baiulantibus, ut ex molimine concussio æreorum suorum thoracum satis clare audiretur. Sublato lebetis operculo, panes ministrabantur discumbentibus e qualis, eo proposito allatis; dein cuiusque e balteo cultros, cochleariaque lignea deprompsit, ac, tandem, omnes ad uberes epulas discubuimus.

      Scyphis iam dispertitis et oppletis, ego assurgo, sublatoque meo scypho, ad salutem bonam convivarum fortunam propino.

      Tum, in vicem, Hannibal, scypho sublato, sic fatur: "Potus hicce insignis est, meæ patriæ urbis, Arvad, genimen, quod se fruentibus vitam ac vires impertit; hinc intelligetis, quare Arvad clueat viris, ingenio et fortitudine præclaris." His dictis, scyphum suum funditus haurit.

      "Milites vero Arvad," excipio ego, ad centurionem conversus, "famam suam atque claritatem uberrime meruerunt. – Interim, unquamne tibi per bonam fortunam contigit ad littora Iudææ pervenisse? Nam cursum nostrum eo nos dirigere te non latere arbitror."

      "Ita, Hercle, profecto," offá usque in ore hærente, excipit Hannibal; "ipse hic gladius, quem gero, cingulaque purpurea in humero, donum est Ioab, belliducis, consobrinique regis. Ibi enim, in pugna ad Gebam, in qua Philistini victi fugatique ad moretum fuerunt, ego vicenis sagittariis eius præfui. Nec hoc semel factum est, ut per annum, et amplius, cum copiis Nahary, armigeri Ioab, qui unus erat e triginta septem virorum fortium regis Davidis, in oppido Hamath præsidio interessem. Inde mihi revertenti contigit, ut militibus huius nostri Hasdrubalis navi vectis præessem, et hoc ipso eo tempore, quum naves Sidoniorum longæ ad classem Ciliciensem oppugnandam missæ essent."

      "Recte, me Dius Fidius, memorat," ait Himilco, "famam eius expeditionis audivi, quum nos longe, Gadibus aberamus."

      "Nos vero," inquit Hamilcar, "sub iis temporibus Pharaonis in exercitu stipendia fecimus, eramusque in littoribus Æthiopicis, ultra Mare Algosum navigantes. Et quas, Pol, testas, in se margaritas celantes, ibi invenire soliti eramus! Insuper et pisces ibi non erant rari, qui hominem integrum hauriendo pares essent.

      Nostris sic verbigerantibus, quædam sacerdos e iunioribus ad eos accessit, Hannonique manipulum, telá obvolutum, tradit.

      "Hoc," inquit illa, "simulacrum Baaltis est. Super eo aromata pretiosissima adolui; unguentis idem oblevi rarissimis; obtuli id etiam ipsi Deæ quæ id propitia accipere non renuit. Tibi, Sidonie, nunc id concredo. Utinam simulacrum tibi, cunctisque expeditionis huius sociis, Diva adstipulante, bonam, faustam et fortunatam peregrinationem reddat."

      Dein pontifex ipse cum simulacris cæterorum Deorum accessit, solo Melcarth dempto, quod Bodmilcar ipse, e templo, quo solus iverat, erat allaturus.

      Eadem ipsa sacerdos sese viæ ad nostras naves comitem obtulit, ut simulacra in ipsa navi, antequam solveremus, lustraret.

      Himilco facultatem sibi dari flagitavit simulacri Cabirorum ad marginem portus deferendi, antequam id fidei naucleri concrederetur.

      "Quid nunc," interrogo eum, "de tuo voto vicenûm siclorum, uniusque buculi, quod Cabiris feceras?"

      "Illud," respondet ipse, "usque eo differendum censui, donec nebulo ille mihi obviam fiat, qui me uno oculo privavit. Ecquidem minime dubito Deos mihi interea fidem habituros, nec solutionem, præsertim in antecessum, exacturos."

      Interea Hanno suum simulacrum Astartes revelavit, idque utraque manu servans stabat, oculos in eo pascens summa admiratione. Erat autem simulacrum ex alabastro, ternis ordinibus ocellorum auratorum e collo pendentium, cacuminatoque capedulo, sub quo comæ copiosissimæ cernebantur.

      "Vota," inquit Hanno, "Deæ meæ ego quoque nuncupavi; illa tamen respondit me tempus opperiri debere, et usque eo perseverare, dum compos propositorum fierem;" atque his dictis


Скачать книгу