Pericla Navarchi Magonis. Cahun David-Léon

Pericla Navarchi Magonis - Cahun David-Léon


Скачать книгу
falso mihi persuaserim, certe lenem frondium arborum susurrum, veluti responsum in eius vota, resonare me audivisse mihi videbar. Idem et sacerdos fortasse animadvertit, nam in me renidens, manum suam humero Hannonis leniter admovit, et,

      "Nunc vero," inquit, "Navarche Mago, proficiscamur!" Tempus naves conscedendi iam adest, atque hora iter ingrediendi, ipsa Deá significante, propitia est. Age igitur, procedamus!"

      "Ad naves! Ad naves!" impero ego magna voce; tum me ad templum convertens, "Vale, Baaltis, cœli Regina!" inquam, "sub vesperum in Mari Magno nos videbis."

      Casside capiti repositá, Hannibal cantu tubæ milites nautasque convocari iubet. Hanno atque sacerdos ad idem latus meum accedunt, Himilco autem simulacrum Deæ ferens, ad alterum comitatus, eo ordine quo venerat, nobiscum, versus portum, per vias, utrimque decoratas, iter flectit. Viæ ad portum ducentes, totusque margo portús, tanta hominum multitudine erat conferctus, ut arduo nonnisi conatu pervadere possemus. Turbæ autem ex omnium gentium varietate videbantur coalescere; nam, præter indigenas Phœnices, Syri quoque intererant, cum indumentis fimbriatis et clavatis; Chaldæi, cum plexis barbis; Iudæi, cum curtis tunicis, prolongatis calceis, pellibusque pantherarum per humeros transversis. Præterea et Lydii cum vittatis frontibus; Egyptii, quorum alii tonsis capitibus, alii cum ingentibus corymbis; Chalybæi quoque feroces aspectu, seminudi, ac, tandem, ingentis staturæ, roborisque Caucasii in turba versabantur. Plurimæ etenim gentes remotissimæ ad nostras Phœnicias urbes suos cives delegare consueverunt, veluti ad meditullium patriamque artium, industriæ fabricatoriæ atque mercatus. Hos inter cernebantur Arabes et Medianitæ, qui proceritatem ædificiorum videbantur mirari, nec minus frequentiá ac multitudine hominum attoniti stupebant. Visi etiam Scythæ sunt ex Thogarmate,48 quorum crura braccata loris ac fasciis erant circumligata, et hi tractim incedebant, mirarique videbantur et ingentem hominum concursum, et omnes omnino equos vectaculaque ex angustis viis abesse.

      Fragor multi clamoris vociferationis atque cantilenæ aera verberabat, et hoc in diversissimis linguis. Turbæ hominum, humeris, cubitisque pressæ, sese confricando luctabantur, ut capitibus porrectis visum prætereuntium manipulorum caperent. Quisque chorus musicorum aliam, ac rursus aliam admiratorum turbam nactus erat; quodque sacerdotum prætereuntium collegium novam scrutantium et admirantium catervam allicuit. Regiæ quoque cohortes cum suis scutis, variis coloribus distinctis, novum spectaculum, admirationisque fomentum curiosis offerebat. Nostri denique classiarii et promiscui nautæ mirum quantum vulgo concursum concitabant; nosterque progressus præter armamentarium turbinis speciem referebat, ut iter nostrum ad reservata spatia in margine portus flectebamus, ubi classicula nostra, puppibus versus terram destinatis, sub præsidio paucorum nautarum parata stabat.

      Iam et Bodmilcar atque spado interim in navim Melcarth advenerunt, et in agea, quæ ad puppim ducebat, animoso quodam modo colloquebantur. Simul ac nos adventare vident, colloquendo subito finem faciunt; Bodmilcar sibilo nautas convocat, spado autem me conventum accedit.

      "Omnesne sarcinæ tuæ comportatæ sunt?" quæro ex Hazaele.

      "Ita sunt," respondet ille; "at ego perquam moleste fero camas nostras non in hac maiori navi paratas esse; in hac enim longe ampliori spatio, ampliorique commodo frueremur; tamen id parum refert: prima quaque statione id mutari poterit; hoc et Bodmilcari expedire videtur."

      "Fieri id nequit," aio ego, "serva regia mihi concredita est, eamque sic manere oportebit. Melcarth est oneraria, nec ad nauclerum onerariæ quidquam de vectoribus attinet. Ne de hac re quidquam amplius! Rectene traditum teneo, tibi a rege litteras pro me esse concreditas?"

      Ne verbo quidem in responsum prolato, spado cistellam santálinam mihi tradit, quá apertá, plures philyras papyri intus reperi, varia præcepta pro me complectentes.

      Quum iam prope signum silentii tubá a me dandum erat, iamque verbum prolaturus eram, quum subito Bodmilcar accurrit, æque in brachia mea coniicit, et, "Sacrificium Moloch obtuli," inquit, "vota Deo meo exsolvi, tibique iam animum sibi conscium pandere cogor. Veniam tuam, omniumque, si quos conscius, aut invitus, insolentiá, temeritateque offenderim, flagito."

      Hanno illi incunctanter manum porrigit, certioremque eum facit, se, quidquid antehac perperam dictum factumque abs se in simultatem fuerit, prorsus oblivioni traditurum, in posterum vero eum omni humanitate prosecuturum. Ego autem, quum hos, cæterosque omnes, sic in gratiam redivisse cernerem, facile annui, gratoque admodum animo vidi nos omnes in amicitiam, pacem, atque concordiam conciliatos iter ingressuros.

      Quisque interea nauclerus suas nauticorum manuas congregavit. Hannibal, suis ubique dispositis, denos sagittarios, totidemque classiarios, in nostra navi continuit. Tum sacerdos suum cuique navi Numen solemni ritu per simulacra dispertivit.

      Priusquam solvissemus, domnædius noster, cuius sub tecto morati eramus, cum uxore, filioque una, viam sibi per præsidiorum ordines fecit, me appellavit:

      "Amice, Mago," sic fatur, "ferre non poteram, quin ante tuam profectionem te iterum convenirem. Ecce tibi placentas, hic autem quasillum uvæ passæ attuli; præ cæteris autem aliis, ecce binos utres genuini nectaris. Accipe hæc, amabo, in signum bonæ in te voluntatis. Vale, hominum optime, atque Dii omnes Deæque prospere te navigare faxint."

      "Vale, gubernator eximie," eloquitur domnædia, ad Himilconem versa, "tibi vero ego attuli hunc utrem Byblici, nam probe compertum habebam te nullum vinum huic anteponere."

      "Summas tibi, domnædia, habeo, reddoque gratias," grato animo respondet Himilco, "nam ego, profecto, nullum vinum genimini claræ Phœnices comparandum censeo. Scito, matrona præclarissima, tui gratissimi muneris me immemorem nunquam futurum; atque, si bene ominato sidere usi fuerimus, largientibusque Cabiris, salvi reduces fuerimus, spondeo tibi tali munusculo me ad te rediturum, quod cunctas mulieres Tyrias in invidiam rapturum sit."

      Filius coniugum, ephebus senum-denum annorum, singulari in Hannonem pietate ferebatur, nec facile dissuaderi poterat, ne se socium itineris adiungeret. Is amico fasciculum calamorum scriptoriorum dono tulit; atque hi animo admodum ægro alter ab altero divelli patiebantur.

      In omni hac hominum turba vir quidam intererat, quem summo honore prosequebar. Eius litterarum scientia probe Divina existimabatur. Sacerdos is erat provectissimæ ætatis, nomine Sanchoniathon,49 historiographus. Is, quamvis nullá itinera susceperit, rerum tamen notitiam totius fere orbis maximam inter æquales consecutus erat.

      Is me his verbis appellavit: "Mago, fili mi," inquit, "scriba tuus Hanno munus sibi suscepit litteris cuncta comprehendendi, quidquid rari, mirabilis, in dissitissimis quas visetis orbis partibus, et quidquid usquam comperietis scitu dignum, ad me perscribendi. Ille quidem ingenio claro et alacri est, ætate tamen indomitus, et in ephebis est. Si ergo, salvo tuo commodo, liceat, rogatum te esse volo, ut pro tua diligentia caveris, ut promissis stare ille ne detrectaverit."

      "Gratum mihi, pater, velim, existimes," respondet Hanno, "nihil quidquam a me præteritum iri, ut iuventutis temeritates frænem et compescam. Multis humanitatis officiis erga te haud ignoro me teneri; nec, si per vires possim, committere velim, ut præcepta disciplinæ, abs te mihi impertita, memoriá mihi dilabantur. Quamobrem, quantum viribus polleo, enitar, ut quæque memorabilia in nostris orbis partibus mihi innotuerint, meá operá, ad notitiam Phœnicum perferre possis, nec me discipulum tanto magistro indignum præbebo."

      Tum grandævus Sanchoniathon nobis Deorum favorem efflagitavit. Vix hoc peracto, sacerdos Astartes a navibus huc pervenit. Ut ipsa Hannonem præteribat, eam dixisse clare ac distincte audivi:

      "Ipsa tam proba est quam formosa."

      "St!" ille se monebat, "oblivione mihi delenda est. Pharaonem fortunatum!"

      Quum ad solvendum cuncta parata esse nuntiaretur, tubá ad conscendendum cani iussi, et omnes sedulo conscendimus. Primus qui pedem navi admoverat, Gisco fuit, Cabirorum gubernator, qui vulgo ut "Gisco Celta" cognoscebatur, vel, et hoc sæpissime, ut "Gisco Inauritus" memorari consuevit. Is navigationi ad Rhodanum octies interfuit; in una harum, ut famá accepimus, uxorem Celticam duxit, flavis comis, quæ hunc, in suis nativis sylvis usque adhuc exspectabat; alias eum a Siculis captum, ambasque eius auriculas ab iis præcisas esse tradunt Puppim ascendens, capedulo agitato, lætus inclamat:

      "Evove, nautici!


Скачать книгу

<p>48</p>

Pars Armeniæ; n. 39.

<p>49</p>

Auctor Phœnicius; n. 40.