Pericla Navarchi Magonis. Cahun David-Léon

Pericla Navarchi Magonis - Cahun David-Léon


Скачать книгу
Hannone, Himilconeque comitantibus. Nos servus meus sequebatur, ac, postremo, agmen illi duo claudebant, qui buculos duos, mox in ara mactandos, ductabant; tum demum quatuor manipuli nautarum, uno agmine, nullo certo ordine, sed a suis naucleris et gubernatoribus ducti, itabant. Hi manipuli novissimas agminis partes effecerunt.

      Viæ, quibus procedebamus, utrimque festive ornatæ erant. Annua et summa festa Melcarth celebrabantur, quæ quidem solemnia undique ingentem populi multitudinem in urbem alliciebant. Ædificia publica, perinde ac privata, ubique, quá viæ patebant, telis, tapetibus, linteisque purpureis, fulvis, viridibus, byssis variorum colorum, item, ingentibus ramis cedrinis, coronis, sertisque adornata, fluctuantem multitudinem delectabant. Quæque fenestræ suis nitebant ornamentis. Turbæ versus insulam, ubi Dei Melcarth splendida stabat ædes, catervatim fluebant; nobis tamen appropinquantibus, multitudo in porticus recedens, viam patefecit, unde speculati, alteri ab alteris, qui nos essemus quò tenderemus, quoque munere fungeremur, asciscitabantur. Quum vero intellexissent nos regios esse nautas, et ad sacra Deæ Astartes persolvenda ad templum tendere, ut eius tutelam in expeditionem Tartessum mox profecturi efflagitaremus, turba ingenti plausu et acclamatione nos consalutavit. Viri mirabantur nautarum et militum indumenta, armaturam ac disciplinam, item buculos sacrificiales; mulieribus ornatus præfecti, Hannibalis, et incessus militaris, perquam placebant; pueri, denique, fulgore armorum, et galeæ Hannibalis atque tubarum, item, colorum varietate, miro modo delectabantur; tubarum vero clangor militaris eos ad currendum, consequendumque agmen incitavit. Apud omnes, nullo infitiante, constabat nullam unquam urbem Phœniciam tam præclaram, tam speciosam, tamque opiparam expeditionem, in longinquas oras profecturam, instruxisse.

      Ubi ordines sycomorum prætereuntes, earum sub umbra ad regiam perveneramus, ingentes populi turbæ, quæ ibi congregatæ processionem regiam præstolabantur, nobis sua sponte viam patefecerunt, quum regius tubicen, chorusque musicorum, in porticu stantes, concentu nos salutaverunt. Tum nuntius, a regia deorsum properans, conspiciebatur; ac mox cunctis compertum erat eo esse eum missum, ut nos consistere iuberet. Hannibal, proinde, suos frontem sine mora convertere iubet, nautæ autem, sua sponte, idem faciunt, ego interim cum Hannone et Himilcone progredior in regionem fenestræ, ubi Rex, more suo, quum populo visui se præbere vellet, se sistere solebat. Hæc autem de auratura, de reticulatis aulæisque, quibus condecorata erat, facile discernebatur. Interea musici nostri, modulationis regiorum musicorum assecuti modum, iis concentu se iunxerunt, nobisque itantibus, ad gressum accinerunt. Hi iidem musicæ modi invicem ab aliis in area regiæ choris excepti erant.

      Haud ita multo post Rex sese e fenestra populo visui obtulit. Minister, laute ac magnifice indutus, supra caput Regis aulæum purpureum acupictum, gemmisque refulgens, servabat, pone quem, coruscantibus cassidibus ac thoracibus custodes personæ Regis cernebantur. Rex, nulla allocutione, me protinus nominatim evocat. Ego primum summa reverentia ad terram usque proclino, tum, brachiis iunctis, coram eo erectus mandata eius excipio.

      Hoc fere modo Rex fatus est:

      "Mago, industria, solertiaque tua, quibus has res apparavisti, mihi perquam placent. Delector etiam modo, quo nautas tuos comparavisti, militesque gratia Regis Davidis, armorum socii mei, instruxisti. Ab hisce oris te mox in dissitissimæ Tartessi littora conferes. Dii tutelares te protegant! Hazael tibi litteras, propriá meá manu subscriptas tradet, quas tu ad varios principes, fœdere mihi coniunctos, deferes; item et volumina papyri eidem concredita sunt, in quibus, quæ fieri velim, litteris expressa reperies. Age nunc, sacrificium Divæ Astarti tuæ offerto. Ego quoque procedam, summoque Numini nostro Melcarth sacra persolvam. At vero in votis mihi est, sacris religionis peractis, me testem profectionis vestræ præbere; et certiorem te esse volo, ulterioribus me favoribus tibi non defuturum."

      Auditis verbis regiis, me coram Rege iterum prosterno, qui discedens, facultatem mihi ad iter prosequendum fecit, atque procedenti mihi et tubicines ultro accinebant, et multitudo grato animo acclamabat. Vix interea iter flexeramus, quum ingentes portæ regiæ panduntur, innumeraque multitudo populi, chorusque tubis, buccinis, tibiis, sistris, citharis, fistulisque concinentium, ducta choragiis, ritu solemni versus insulam profluere cœpit. Ibi enim summi Tyriorum Numinis, Melcarth, templum magnificum, celsis columnis innitens stabat.

      Vixdum transgessi eramus aream regiæ, quum Bodmilcar, incitato gressu, ut me assequatur, properans, arcano veluti quodam modo me alloquitur:

      "Magnum, potensque Numen Dei Melcarth est."

      "Ita, profecto," assentior ego, consiliis eius minime perspectis.

      "Magnum, profecto, insigneque Tyriorum Numen Melcarth est," repetit ille. "Melcarth enim, quam Astarte, ampliores hostias exigit; tantæ enim hæ sunt, quam quæ Deo Moloch immolantur; hodie scilicet aliquot proles illi immolabuntur."

      Annui illi quidem, mentem tamen eius necdum perspectam habui; tum, paulisper hæsitabundus, sic fatur:

      "Poterone abs te impetrare, ut ego, Tyriique mei, tua voluntate, ritui proprii nostri Melcarth interesse possimus?"

      Non sine gravi perturbatione animi eius consilia cognovi. Ægre admodum intellexi numerum agminis nostri sensim diminutum iri; atque tolerandum esse, ut dignitas nostri ritus, quo Astarten prosequebamur, ullum detrimentum accipiat; nihilo tamen secius, quod haud aliud supererat, invitus illi indulsi. Acclivem interea viam assecuti, quæ ad fastigium ducit, ubi Baaltis-Astartes lucus situs erat, eoque quum ascendere cœperamus, loco iter nobiscum prosequendi, conspicor eum cum tricenis nostrorum nautarum secedentem, participemque fieri illius peculiaris ritus, et video eum agmini adiungi, quod pilentum tectum, plumis struthiocamelorum adornatum, auroque refulgens, trahebat. Eo pilento vehebantur proles, quæ ut victimæ in sacrificio immolandæ erant. Ut nostri ad hanc turbam accedebant, magnus clamor, tubarum, cymbalorumque sonitus audiebantur indicia consalutationis, qua nostros exceperunt.

      "Quam ego atrocem ritum proles immolandi exhorresco!" inquit Hanno.

      "Nec ego aliter," assentior ego; "at vero, si Moloch et Melcarth id sic postulant, quid aliud superest?"

      "Salvo honore Moloch et Melcarth," prosequitur ille, "iure gaudeo, quod Astarte Sidoniorum ritum idgenus sibi non deposcit."

      Nunc iam semitam ingrediebamur, quæ per lucum ad Baaltis fanum ducebat. Ædituum plerique aberant, ut sacrificio in urbe, Dei Melcarth in honorem offerendo, interessent, nec præsto erant nisi seni sacerdotes viri, fœminæ autem quaternæ. Conspectus templi, ut sole oriente, per raram nebulam cernebatur, delectabilis perquam erat, nec sine levi ægritudine animi afficiebatur, qui sibi hinc mox discedendum esse senserit. Non tamen diffiteor mihi visum esse oportere eum, qui tam delectabilem locum diu incoluisset, sensim relaxatum, atque effœminatum iri, nec eum audacem, ac periculorum appetentem fore; atque mecum recolebam memoriam Phœnices, quippe quæ expers omnis luxus futura esset, nisi cives eius audaces pericula adire non dubitassent. Namque opes eius mercatus peperit, quæ quidem, si cives audaces et intrepidi exercere navigationem veriti fuissent, non modo nullæ essent, verum et ipsa civitas, præda regum, littora eius invadentium ac depopulantium, facta fuisset.

      Hanno quoque, haud est dubium, quin eadem meditatus sit, menteque eadem tacitus secum volverit.

      "Sic, sane," fatur denique, veluti fructus meditationum proferens, "ita quidem, me Castor; etiamsi Pharao, Melech David, Chaldæi, atque Assyrii omnes suas vires et copias in unum conferrent, et nos, Phœnices, adorirentur, ipsi naves nostras peteremus, iisque in alto occurreremus. Quin etiam si patriæ nos extorres facerent, naves pararent, et in Mari Magno nos impeterent, tamen usque nostra vigeret dominatio; dum enim Chittim, dum Utica, Carthago, Tartessusque superfuerint, quo nos recipere fas sit, totus terrarum orbis noster est."

      "Vera hæc quidem quodammodo sunt," illi assentior, "terrarum orbem nostrum esse; verumtamen nihil prorsus id est, nisi nostra indomita virtus, quæ id peperit. Nulli enim nobis ad subigendas vicinas civitates duces præiverunt; nulli nobis imperatores victorias atque potestatem retulere, sed nostris propriis virtutibus innixi, ac tutelæ nostrorum Numinum confisi, terras mariaque peragravimus ignota, atque opes, aliis incognitas conflavimus. Ac nunc demum nemo est qui nos assilire audeat, quin omnes gentes nos honore prosequantur. Nec quisquam iam est ita superbus, ut nostra auxilia flagitare se indignum sibi arbitretur, nec per se tam pollens, ut nostra opera uti aspernetur. Quisnam, obsecro, materiam Melech Davidi, quis aurum, quis argentum suppeditat? Quis, quæso Pharaoni balsamum, quis gemmas, quis cuprum, quis, denique, plumbum


Скачать книгу